Pentecoste
Pentecoste[1][2] (Graece πεντηκοστή [ἡμέρα] 'quinquagesimus [dies]') est festum Christianum, quo Spiritus Sancti descensus in discipulos Iesu celebratur. Quinquagesimo post Pascha et decimo post Ascensionem Domini die agitur. Itaque ut Pascha etiam Pentecoste est feria mobilis, statuta quodam die in dierum spatio quod inter 10 Maii et 13 Iunii (iuxta Kalendarium Gregorianum) patet. Qui autem Kalendarium Iulianum sequuntur, Pentecosten inter diem 23 Maii et 19 Iunii celebrantur.
In Actibus Apostolorum dicitur Spiritus Sanctus in discipulos descendisse, cum quinquagesimo Sollemnitatis Hebdomadarum die ("τὴν ἡμέραν τῆς πεντηκοστῆς") Hierosolymis congregati essent (Act. 2,1-41). Ita ex ultimo feriae Iudaicae die festum Christianum ortum est. Etiam origo ecclesiae habetur.
In pluribus terris religionis Christianae et dies pentecostes et sequens dies lunae feriae sunt similiter ac feriae paschales quinquaginta diebus ante, sed in Italia, Tirolo meridionali excepto, dies lunae Pentecostes abolitus est, ut ita rebus socialibus facilius pecunia suppeditetur similiter ac in Germania, ubi Protestantium dies feria poenitentiae et precum eam ob causam abolitus est.
In dispositione antiqua ritus Romani (scilicet ante mutationes in liturgia post Concilium Vaticanum II introductas) festum Pentecostes, sicut et alia festa maximi momenti, cum octava celebratur, id est, festum per octo dies protrahitur, a Dominica nempe Pentecostes usque ad sabbatum sequens, Sabbatum Quatuor Temporum Pentecostes dictum[3].
Verbis "Veni Creator Spiritus" hymnus Sancti Spiritus incipit, qui hymnus in liturgia Romana ad Vesperas Pentecostes adhibetur. Iuxta dispositionem antiquam Kalendarii Romani dicitur a primis Vesperis festi usque ad Vesperas feriae VI sequentis inclusive, necnon ad Tertiam a Dominica usque ad sabbatum sequens inclusive[4]; iuxta dispositionem autem novam ad Vesperas a feria VI post Ascensionem usque ad Vesperas Dominicae Pentecostes[5].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cas. gen. -es: PONS Standardwörterbuch Latein (1992, iterum 2006).
- ↑ Cas. gen. -ae (Jatrologismorum seu medicinalium observationum pentecostae quinque. Romae, 1652 apud Google Books)
- ↑ Missale Romanum ex decreto Ss. Concilii Tridentini Restitutum Summorum Pontificum cura recognitum. Editio typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1962. (Textus)
- ↑ Breviarium Romanum. Pars verna. Editio typica nova. Typis polyglottis Vaticanis MDCCCCXLIX.
- ↑ Liturgia Horarum iuxta ritum Romanum: Editio typica altera: II: Tempus Quadragesimae, sacrum Triduum Paschale, tempus Paschalis (Libreria Editrice Vaticana, 1986).
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Lectio papae Benedicti XVI de Pentecoste in audientia generali, die 7 Maii 2008, habita (Italiane) et alia quaedam.