Jump to content

Nicolaus Machiavelli

E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Machiavelli
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Machiavelli: subscriptio
Nicolaus Machiavelli: subscriptio
Nativitas: 3 Maii 1469; Florentia
Obitus: 21 Iunii 1527; Sant'Andrea in Percussina, Florentia
Patria: Respublica Florentina

Familia

Genitores: Bernardo di Niccolò Machiavelli; Bartolomea di Stefano Nelli
Coniunx: Thomas Fontaine
Proles: Piero Macchiavelli, Bartolomea Machiavelli, Bernardo Macciavelli, Ludovico peluche, Guido Machiavelli

Memoria

Sepultura: Basilica of Santa Croce, Tomb of Niccolò Machiavelli

Insignia heraldica

Nicolaus Machiavelli: insigne
Nicolaus Machiavelli: insigne

Nicolaus Machiavelli[1] sive Nicolaus Maclavellus[2] (vulgo Niccolò Machiavelli; natus die 3 Maii 1469, mortuus die 21 Iunii 1527) fuit philosophus Florentinus et vir regendae civitatis peritus.

Machiavelli a Sancte Titi pictus.

Vita Nicolai Machiavelli in tria tempora dividi solet: iuventutem; opera pro re publica Florentina facta; denique annos posteriores, quibus gravissima scripta philosophica composuit. Curriculum Machiavelli diplomaticum et philosophicum plerumque duobus gravissimis eventibus publicis circumscriptum est: Gallica in Italiam invasione anno 1494 a Carolo VIII facta; et Roma anno 1527 ab exercitu Caroli V imperatoris vastata.

De pueritia et iuventute

[recensere | fontem recensere]

Machiavelli die 3 Maii anno 1469 natus est ex Bartolomea di Stefano Nelli et Bernardo di Niccolò Machiavelli, iuris doctore. Cum duabus sororibus et uno fratre crevit Florentiae in regione Sancti Spiritus. Pater eius magnam partem exigui reditus in libros effudit, nam praesertim Ciceronem amasse videtur. Itaque a pueritia Nicolaus multis expositus erat auctoribus classicis, qui apud eum vehementissime valebant. Nam ut ipse dixit, res quae puerum a tenero formant semper postea mores eius moderabuntur.[3]

Non multum de primis annis cognovimus, cum paene nullo uti possimus testimonio certo nisi diario patris (Libro di Ricordi), quod anno 1487 haberi desitum est. Septem annos natus Nicolaus linguae Latinae studere coepit et paucis annis post opera vernacula in Latinum vertebat. Duodecim annos natus studere coepit apud sacerdotem Paulum da Ronciglione, magistrum clarissimum, qui multos et nobiles homines erudivit. Postea in Florentina Universitate studia sua continuavit. Ab anno 1487 decem proximis annis nulla est memoria actionum Machiavelli.

Per proxima tempora multa eventa gravia acciderunt, nam Pazzi gens contra Medices anno 1478 coniuravit, et quattuor annis post Savonarola Florentiae praedicare coepit. Annis 1490: Laurentio Magnifico mortuo anno 1492 Rodericus Borgia papa creatus est Alexandro VI nomine. Savonarola autem, cum aliquot annos alibi praedicavisset, Florentiam reversus ad prioratum Sancti Marci claustri adsignatus est. Anno 1494, cum post invasionem Caroli VIII Medices expulsi essent, Savonarola in auctoritatem crevit, sed ab Alexandro VI papa excommunicatus anno 1498 suspensus combustusque est in Piazza della Signoria.

Nec multo post Savonarolam interfectum Machiavelli munere secretarii in Secunda Cancellaria rei publicae Florentinae ab anno 1498 ad 1512 functus est, cum Medices sine potestate essent. Undetriginta annorum erat, nec priorem habebat civilium rerum experientiam. Mense uno postquam ad cancellariam designatus erat, etiam delectus est Secretarius ad Decem, qui bellis committendis consulerent.

Mense Novembri 1498 primum suscepit mandatum diplomaticum, quod breve iter Plumbinum poposcit. Anno 1499 Martio mense missus est Pontem Herae conciliator, qui de mercede sedaret controversiam, qua Iacobus d'Appiano mercennariorum militum dux se implicuerat. Inde ab anno 1500 Machiavelli complures legatorum officia suscepit, quae interdum longiorem a domo absentiam poscebant. Mense Augusto 1501 Machiavelli Mariettam di Ludovico Corsini in matrimonium duxit.

Anno 1502 constitutio Florentiae ita mutata est, ut Petrus Soderini per totam vitam praefectus urbi (gonfaloniere) esse posset. Cuius adsensu Machiavelli militiam Florentinam creavit, ne urbi ad milites mercennarios confugere opus esset. Praeterea anno 1507 delectus est cancellarius ad Novem nuper constitutos, quibus militiae consulendum erat.

Machiavelli homo litteratus

[recensere | fontem recensere]

Anno 1494 nobilis gens Medicaea cum fautoribus potestatem amiserunt. Hoc tempore turbido Machiavelli sub patronatu Petri Soderini gonfalonarii Florentinorum vivebat, donec Medices anno 1512 pontificiis adiuvantibus copiis, militiam armatam rei publicae vicerunt imperiumque dissolverunt. Qua in vicissitudine vehementissima Machiavelli victimae sortem passus est, nam initio punitus est exsilio interno sed, cum coniurationis haberet suspicionem (iniustam quidem), anno 1513 per complures septimanas in custodiam coniectus et excruciatus est.

In secessu suo pernecessario Machiavelli litteris operam dedit, nam versus fabulasque componebat,[4] gestasque res describebat. Praeterea arte militari lectores instruxit. Maximum tamen nomen habuit in deliberabundis operibus, quae eo consilio scripsit, ut priorem in re publica Florentina statum quem solus inter collegas amiserat recuperaret. Festinanter composuisse videtur librum de principe (Il principe), quod magnum opus mense Decembri 1513 completum tandem anno 1610 in Latinum conversum est. Qui liber Laurentio Medici duci Urbini dedicatus est.

Anno 1513 insuper altero libro suas de regenda civitate opiniones proferre ingressus est. Tunc quidem in scribendo lentius festinavit, nam ad annum 1519 in hoc opere permansisse videtur. Qui liber Discorsi sopra la prima Deca di Tito Livio inscriptus partim ex disceptationibus sive "discursibus" in hortis Oricellariis sub patrocinio Bernardi Oricellarii habitis crevisse videtur. Qui "discursus" speciem prae se ferunt commentariorum in primam decadem Livii Romanarum historiarum, quamquam, quodnam sit optimum rei publicae genus, re vera ponderat.

Machiavelli ultimis vitae annis in gratiam gentis Medicaeae paulatim rediit, adiuvantibus amicis societate Medicibus conectis. Anno 1520 Iulius de' Medici cardinalis Nicolao Machiavelli, ut Historiam Florentinam componeret, mandavit. Quod mandatum anno 1525 feliciter peregit cardinalique, qui Clemens VII Romae anno 1523 papa creatus erat, praesentavit. Aliaque parva negotia e Medicium gubernatione edebantur, sed antequam plenam recuperationem consequi potuit, die 21 mensis Iunii anno 1527 mortuus est.

De Machiavellismo, qui dicitur

[recensere | fontem recensere]

De principe liber lectorum animos multis modis commovit, nam sunt, qui scriptorem "magistrum mali" nuncuparent, quod hominibus prava agendi consilia daret. Qui cogitandi modus vulgo Machiavellismus appellatur. Permulti quidem sunt, qui voluntatem Nicolai Machiavelli omnino aliter interpretantur.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  1. "Machiavellus Nicolaus, Florentinus" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. Liber Il Principe sic Latine dedicatur: "Nicolaus Maclavellus ad magnificum Laurentium Medicem".
  3. Machiavelli in Discorsi 3.46.
  4. Martinez 2010.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Atkinson, James B. (2010) Niccolò Machiavelli: A Portrait. The Cambridge Companion to Machiavelli, ed. John M. Najemy, 14-30. Cambridge University Press.
  • Baluch, Faisal (2018) Machiavelli as Philosopher, Review of Politics, 80(2): 289–300.
  • Benner, Erica (2013) Machiavelli’s Prince: A New Reading. Oxford University Press.
  • Black, Robert (2013) Machiavelli. Routledge.
  • Black, Robert (2010) Machiavelli in the Chancery. The Cambridge Companion to Machiavelli, 31-47, ed. John M. Najemy. Cambridge University Press.
  • Capponi, Niccolò (2010) An Unlikely Prince: The Life and Times of Machiavelli. Da Capo Press.
  • Celenza, Christopher S. (2015) Machiavelli: A Portrait. Harvard University Press.
  • Femia, Joseph V. (2004) Machiavelli Revisited. University of Wales Press.
  • Ferroni, Giulio (2012) Niccolò Machiavelli. Il Contributo italiano alla storia del Pensiero – Filosofia. Trecccani.
  • Franceschini, Fabrizio (2011) Machiavelli, Niccolò. Enciclopedia dell'Italiano Treccani.
  • Inglese, Giorgio (2006) Machiavelli, Niccolò. Dizionario biografico degli Italiani. Treccani.
  • Lefort, Claude (1972) Le travail de l’oeuvre Machiavel. Gallimard.
  • Martinez, Ronald L. (2010) Comedian, Tragedian: Machiavelli and Traditions of Renaissance Theater. The Cambridge Companion to Machiavelli, ed. John M. Najemy, 206-222. Cambridge University Press.
  • Nederman, Cary J. (2009) Machiavelli: A Beginner’s Guide. Oneworld.
  • Prezzolini, Giuseppe (1967) Machiavelli. Farrar, Straus & Giroux.
  • Ruffo-Fiore, Silvia (1990) Niccolò Machiavelli: An Annotated Bibliography of Modern Criticism and Scholarship. Greenwood Press.
  • Vivanti, Corrado (2013) Niccolò Machiavelli: An Intellectual Biography, Princeton: Princeton University Press.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • • Internet Encyclopedia of Philosophy