Jump to content

Muradus III (sultanus Ottomanicus)

E Vicipaedia
Muradus III

Muradus III[1] (natus 1546; mortuus 1595) fuit ab anno 1574 usque ad annum 1595 sultanus Imperii Ottomanici.

Muradus fuit filius maximus Selimi II et patri successit. A regni initiis die 12 Decembris anni 1574 potestas Ottomanica delabi coepit, quae Selimo II regnante tantum per ingenium Sokollu Mehmed Pascha Supremi Veziri sustentata erat. Etsi enim Sokollu munere suo usque in in mensem Octobrem anni 1578, cum interfectus est, fungebatur, tamen auctoritati eius arbitrium gregis paelicum (cf. Harem) damnosum erat. Primae partes agebat Safiye, coniugum sultano carissima, gente Italica (Venetiis) orta, cuius pater locum tenens Corcyrae fuerat, cum a praedonibus Turcicis rapta in gynaeconitim sultani vendita erat. Haec mulier Muradi animum, quamvis saepius eam restituere voluit, usque in finem maxime commovebat.

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Muradum III spectant.
  1. Ad fontem nominis vide Muradus
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Antecessor:
Selimus II
Sultanus Imperii Ottomanici
1574-1595
Successor:
Mahometus III