Jump to content

Lacus Bodamicus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Lacus Bodamicus, pictura Ioannis Sebastiani Dirr de anno 1809.
Navis traiectoria Fons Bleaudi vulgo Fontainebleau.

Lacus Bodamicus[1] (Theodisce: Bodensee ; Francogallice: Lac de Constance) est lacus inter Helvetiam, Austriam Germaniamque.

Sunt partes lacus quatuor:

Rhenus fluvius inter urbem Brigantium et vicum Helveticum Fanum Sanctae Margarethae in Lacum Superiorem fluit. Efflux primus Constantiae est, ubi Rhenus ad Lacum inferiorem fluit, et deinde in Rhenum altum.

Pagi civitatum adiacentium

[recensere | fontem recensere]

Lacus Germaniae partibus Bavaria, Badenia, Virtembergia, Helvetiae pagis Sanctogallum Turgoviaque, Austriae civitate Cisarulana circumiectus est.

Urbes apud Lacum

[recensere | fontem recensere]

Strabo est primus geographicus, qui de lacu nuntiabat. Mela anno circiter 43 de Lacu Veneto (=Lacus Superior) et Lacu Acronio (=Lacus Inferior) scribebat. Plinius maior lacum "Lacum Brigantinum" nominabat. Medio aevo nomina Lacus Bodamici et Lacus Constantini nasciuntur.

Plinius, Naturalis historia libro 9: "proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter Alpis quoque lacus Raetiae Brigantinus aemulas marinis generat."

Pomponius Mela, De situ orbis libro 3: "Rhenus, ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum et Acronium: mox, diu solidus, et certo alveo lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur; sed, ad sinistram, amnis etiam tum, et donec effluat, Rhenus; ad dextram, primo angustus et sui similis, post, ripis longe ac lace recedentibus, jam non amnis, sed ingens lacus, ubi campos implevit, Flevo dicitur; ejusdem nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumque fluvius emittitur."

Homines circa 3000 annorum a.C.n. litora lacus primum incolebant. Circa 400 a.C.n. populi Gallorum, Helvetii, Vindelici, et Brigantini invadebant. Romani anno 15 a.C.n. terram circa lacum expugnabant.

Ab Aevo antiquo super lacum navigatio ad commeatum onerarium, piscationem et peregrinationem adhibita est. Naves traiectoriae inter portus Constanciae, Meersburgi, Cornu Sancti Romani et Portus Friderici vehuntur.

Nexus interni

  1. Aliis nominibus attestatus: Potamicus, Podamicus, Podomus, Botamicus, Acronius, Venetus, Angiensis Constantiensis lacus, Lacus Brigantinus Acronius, Lacus Acronianus, Mare Sueviae, Lacus Constantinus.
  2. 2.0 2.1 2.2 Vide articulum hoc de lacū apud Vicipaediam Theodiscam, ubi dicitur "(...) Lacus Venetus, Lacus Brigantinus und Lacus Constantinus (...)".
  3. Vide articulum hoc de lacū apud Vicipaediam Theodiscam, ubi dicitur "(...) Von den Römern wurde er Lacus Acronius genannt (...)".

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Eichenseer, C. (1965). De lacu Brigantino congelatu - Bodenseegefrörne. Constantiae: In aedibus confinium lacus (Latine et Theodisce)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Bodamicum spectant.