Jump to content

Icaria

E Vicipaedia
Haec pagina de insula ac demo huius nominis narrat. Si unitatem regionalem quaeris, vide Icaria (regionalis unitas).
Wikidata Icaria
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°35′0″N 26°10′0″E
Numerus incolarum: 8 423, 8 843
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Aegaeum Boreale

Geographia

Superficies: 255.320 chiliometrum quadratum
Monasterium in media insula Icaria

Icaria (Graece Ικαρία) est insula 8354 incolarum et demus regionis Aegaei Borealis in Graecia. Insula, cuius locus medius est Sanctus Cerycos (Άγιος Κήρυκος), Samo vicina sita est. Sicut mare Icarium etiam insula nomen fabulae de illo Icaro, Daedali filio, debet. In sermone locali insula etiam Nicaria vocatur (ex contractione verborum Νησί + Ικαρία, ‚insula Icaria‘).

Icaria in Aegaeo orientali iacens una cum Samo Sporades meridianas a septentrionibus concludit. Insula, cui est area 255.32 km²,[1] fere 19 km a Samo in occidentem et 46 km a Mycono in orientem versus sita est. Furni proximae insulae sunt.

Longitudo maxima paene 40 km ab austro-occidente in boreo-orientem pertinet. Latiduo insulae inter 5.5 et circiter 8 km est, latitudo minima 1.5 km in insula boreo-orientali prope aeroportum est. Quoad loci naturam Icaria maxima ex parte ex montibus saltibusque constat, est autem etiam alta planities in insula austro-occidentali. Mons Atheras, qui usque ad 1037 m surgit, totam insulae longitudinem transit.[2][3] Hoc monte Icaria in latus meridianum praeruptum, quod difficilius adiri potest, et latus septentrionale magis placidum, quod in parvam planitiem transit, dividitur. Litus non nisi paucos sinus vel portus naturales praebet.

In insula Icaria Daedalus filium suum Icarum, qui Cretam alis fugiens prope insulam in mare ceciderat, sepelivit[4]. In portu Sancti Ceryci statua hodierna fabulam memorat.

Alia fabula narrat Bacchum, deum vini, prope Icariam a piratis comprehensum illos in delphinos mutavisse. Praeterea vinum oppidi Oinoe (Graece Οίνος, vinum) maxime amavisse dicitur.

  1. Ministerium classis onerariae, Aegaei maris ac rerum insularum Graeciae
  2. Tabula 209 Ikaria / Fourni, 1:50.000. Road Editions, ISBN 960-8189-48-9.
  3. Tabula NA 6 Samos – Ikaria, 1:70.000. Z-Editions, ISBN 960-669312-0.
  4. Strabo, Geographica XIV.1.19.
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!