Iacobus Minor (apostolus)
Iacobus (Graece (Ἰάκωβος) fuit filius Alphaei et unus e duodecim apostolis ab Iesu Christo electis (Mt 10,3; Mc 3,18; Lc 6,15; Act 1,13). Tantum in apostolorum indicibus invenitur, ubi semper ultimus ponitur. Nihil aliud de eo in Novo Testamento narratur.
Iacobus ex patronymico ("Alphaei") ab alio Iacobo, qui Zebedaei filius nominatur, distingui potest.
De vita morteque nihil certi notum est.
Aequationes
[recensere | fontem recensere]- Iacobus Alphaei saepe cum Iacobo Minore aequatur, cuius ter in Novo Testamento mentio fit, semper una cum matre Maria (Mc 15,40: "Maria Iacobi minoris et Iosetis mater", Mc 16,1 et Mt 27,56: "Maria Iacobi"). Si recte, disputatur. In traditione ecclesiastica haec Maria cum "Maria Cleopae" in evangelio secundum Ioannem memorata (Io 19,25) aequabatur. Erant etiam, qui eam sororem germanam Mariae, matris Iesu, esse vellent, Cleopham autem fratrem sancti Iosephi.
- Raro - et certe falso - Iacobus Alphaei cum Iacobo Maiore, quem traditio Iesu fratrem germanum esse vult, aequabatur.
- Hieronymus Iacobum Alphaei, ut cum Iacobo Iusto (Gal 1,19) aequaretur, proposuit, praeterea verbum "frater" "sobrinus" interpretatus est. Hieronymi opinio in Ecclesia Catholica praevalebat,[1] cum Ecclesiae Orientales, Ecclesiae Orthodoxae et Protestantes Iacobos distiguere solent.
- Traditio Iacobum Alphaei auctorem Epistulae Iacobi esse vult, sed quem vere hanc epistulam scripsisse parum constat.
Attributum iconographicum
[recensere | fontem recensere]Cum Iacobus, Iesu frater, clava occisus sit, etiam apostolus Iacobus a saeculo duodecimo (ecclesia cathedralis Arbensis, Dania) clavam gerens demonstratur, postea etiam contum fullonicum.
Dies festus
[recensere | fontem recensere]- Ecclesia Catholica Romana: Die 3 Maii (Festum in Calendario Romanae Ecclesiae, cum Iacobo Iusto aequatus, una cum Philippo apostolo)
- Ecclesiae Evangelicae (una cum Philippo apostolo):
- Ecclesia Evangelica in Germania: Die 3 Maii (memoria)
- Ecclesia Evangelica Lutherana in America et Ecclesia Lutherana - Missouri-Synodus:
- Die 1 Maii (Iacobus Alphaei)
- Die 23 Octobris (Iacobus Iustus)
- Communio Anglicana: Die 1 Maii
- Ecclesiae Orthodoxae:
- Die 9 Octobris (Iacobus Alphaei)
- Die 23 Octobris (Iacobus Iustus)[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Saint James the Less in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- ↑ Iacobus minor in "Ökumenisches Heiligenlexikon"
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Iacobum Minorem spectant. |
- "Iacobus Minor (apostolus)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (Theodisce)
- Iacobus Minor in "Ökumenisches Heiligenlexikon" (Lexicon sanctorum oecumenicum) (Theodisce)
Duodecim |
Andreas • Bartholomaeus (Nathanaël) • Iacobus, filius Alphaei (Minor • Iustus) • Iacobus, filius Zebedaei (Maior) • Ioannes (Amatus • Evangelista • Patmi) • Iudas Iscariotes • Iudas Thaddaeus • Matthaeus • Philippus • Simon Petrus • Simon Zelotes • Thomas |
---|---|
Posteriores | |
Alia |
Ultima Cena • Actus Apostolorum • Pentecoste • Successio Apostolica |