Decaenneaccubita
Regio: | Regio I |
---|---|
Genus aedificii: | Triclinium |
Sacratum: | saeculum IV? |
Patronus: | Constantinus I? |
Architectus: | |
Decaenneaccubita (n.pl.)[1] (Graece Δεκαεννέα Ἀκκούβιτα, scil. "undeviginti accubita"),[2][3] intra Palatium Magnum Constantinopolis sita, fuerunt usque ad saeculum X medio triclinium maximum ad epula sollemnissima usitatum. Patria Constantinopolis, saeculo X conscripta, Constantinum I triclinii Decaenneacubitorum patronum conditoremque fuisse adseverat, sed haec res incerta manet.[4][5]
Sic descripsit episcopus legatusque Liutprandus Cremonensis:
- Est domus iuxta yppodromum aquilonem versus mirae altitudinis seu pulchritudinis, quae decaenneacubita vocatur, quod nomen non ab re, sed ex apparentibus causis sortita est; deca enim Grece, Latine X, ennea IX, cubita autem a cubando inclinata vel curvata possumus dicere. Hoc autem ideo, quoniam quidem X et IX mensae in ea, quae secundum carnem est, domini nostri Iesu Christi nativitate apponuntur. In quibus imperator pariter et convivae non sedendo, ut ceteris diebus, sed recumbendo epulantur; quibus in diebus non argenteis, sed aureis tantum vasis ministrantur. Post cibum autem aureis vasis tribus sunt poma delata, quae ob inmensum pondus non hominum manibus, sed purpura tectis vehiculis sunt allata. Apponuntur autem duo hoc in mensa modo. Per foramina laquearis tres sunt funes pellibus deauratis tecti cum anulis depositi aureis, qui ansis, quae in scutulis prominent, positi, adiuvantibus inferius quattuor aut eo amplius hominibus per vertibile, quod supra laquearium est, ergalium un mensam subvehuntur eodemque modo deponuntur.[6]
Proponitur mensas marmoreas undeviginti ex hoc triclinio, iussu Nicephori Phocae anno circiter 960 destructo, ad trapezam seu refectorium Monasterii Maximae Laurae montis Athonis translatas.[7]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Decaenneacubita": Liutprandus Cremonensis, Antapodosis 6.8 (vide infra)
- ↑ "τῶν δεκαεννέα ἀκκουβίτων" (gen.): Constantinus VII Porphyrogenitus, De ceremoniis aulae Byzantinae 1.15 Vogt, cf. 1.41 et alibi
- ↑ "τὰ ιθ' ἀκούβιτα": Patria Constantinopolis 1.59 (vide infra)
- ↑ Patria Constantinopolis 1.59 pars 2 p. 44 Preger
- ↑ Albrecht Berger, Untersuchungen zu den Patria Konstantinupoleos (Bonnae: Habelt, 1988) p. 218
- ↑ Liutprandus Cremonensis, Antapodosis 6.8
- ↑ Mylonas pp. 143, 145; Malmberg (2003) p. 90; Simon Malmberg, "Dazzling Dining" in Leslie Brubaker, Kalliroe Linardou, edd., Eat drink and be merry (Luke 12:19): food and wine in Byzantium (Aldershot: Ashgate, 2007) pp. 75-89 ad p. 85 n. 44
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Jean Ebersolt, Le grand palais de Constantinople et le livre des cérémonies. Lutetiae: Leroux, 1910 Textus apud universitatem Heidelbergensem
- Simon Malmberg, Dazzling Dining: banquets as an expression of imperial legitimacy (Upsalae: Department of Archaeology and Ancient History, Uppsala University, 2003) pp. 58-60, 89-98
- Paul M. Mylonas, "La trapeza de la Grande Lavra au Mont Athos" in Cahiers archéologiques no. 35 (1987) pp. 143-157
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "19 akkubita" apud Byzantium 1200
Muri et portae : Murus Severanus · Murus Constantinianus · Murus Theodosianus · Porta Aurea antiqua · Porta Aurea · Cercoporta · Porta Charsii · Porta Blachernalis • Porta Sancti Romani
Fora et plateae : Amastrianum · Augustaeum (Constantinopolis) · Forum Arcadii · Forum Bovis · Forum Constantini · Forum Tauri · Media Via · Philadelphium · Porticus Longus · Strategium
Portus : · Portus Eleutherii · Portus Iuliani · Contoscalium · Neorium · Portus Prosphorion
Palatium Magnum: Chalce · Chrysotriclinium · Daphne · Decaenneaccubita · Hippodromus Obtectus · Lusorium · Magnaura
Domus : Bucoleon · Domus Antiochi · Palatium Blachernarum · Domus Hormisdae · Domus Lausi · Mangana · Palatium Porphyrogeniti · Domus Placidiae · Turris Anemae
Ecclesiae et monasteria : Aedes Sancti Andreae · Templum Sanctorum Apostolorum · Aedes Sancti Salvatoris in Chora · Aedes Christi Chalcitae · Monasterium Christi Euergetae · Monasterium Christi Pantepopti · Monasterium Pantocratoris · Aedes Sancti Dominici · Aedes Sanctae Euphemiae in Hippodromo · Aedes Gastria · Monasterium Sancti Georgii in Manganis · Ecclesia Sanctae Irenes Antiqua · Aedes Ioannis Baptistae in Trullo · Aedes Sancti Nicolai Caffariotarum · Ecclesia Sanctae Mariae Blachernarum · Aedes Sanctae Mariae ad Cisternam · Aedes Sanctae Mariae Eleüsae · Aedes Deiparae Hodegetriae · Aedes Sanctae Mariae Cyriotissae · Aedes Sanctae Mariae Libis · Aedes Omnium Sanctorum · Monasterium Sanctae Mariae Pammacaristae · Monasterium Sanctae Mariae Peribleptae · Aedes Sanctae Mariae Phari · Aedes Sanctae Mariae ad Fontem · Monasterium Myrelaei · Aedes Sancti Michaelis in Palatio nova · Aedes Sancti Pauli · Aedes Sancti Polyeucti · Templum Sanctae Theclae in Palatio Blacherniano · Templum Sancti Theodori Tironis · Aedes Sanctae Euphemiae in Petrio · Aedes Sanctorum Sergii et Bacchi · Aedes Sanctae Sophiae · Monasterium Ioannis Baptistae Studianum
Columnae et statuae : Columna Arcadii · Columna Constantini · Obeliscus Constantini · Columna Gothorum · Columna Iustiniani · Columna Marciani · Equi Sancti Marci · Milium · Columna Serpentina · Columna Theodosii · Obeliscus Theodosii · Quattuor Tetrarchae
Aedificia varia : Cisterna Basilicae · Thermae Zeuxippi · Cisterna Aetii · Cisterna Aspari · Cisterna Mociana · Cisterna Philoxeni · Hippodromus · Bibliotheca Imperatorum · Praetorium · Cisterna Theodosiana · Aqueductus Valentis
Regiones et vici : · Blachernae · Hormisdae · Phanarium · Sycae
Regiones Theodosianae : I · II · III · IV · V · VI · VII · VIII · IX · X · XI · XII · XIII · XIV