Porta Aurea antiqua
Appearance
Regio urbana: | Regio II (Constantinopolis) |
---|---|
Genus aedificii: | Porta urbana |
Confectum seu sacratum: | c. 330 |
Patronus: | Constantinus I |
Architectus: | nescitur |
Porta Aurea, a Codino Porta antiqua nuncupata, fuit porta saeculo IV in moenibus Constantinianis urbis Constantinopolis facta per quam via Egnatia in urbem intravit. Saeculo V medio, muris longioribus a Theodosio II exstructis, nova Porta Aurea (quae usque hodie supervixit) in regione urbana Psamathia aedificata est. Portae Aureae antiquae nihil temporibus nostris videtur.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Notitia urbis Constantinopolitanae
- Georgius Codinus, Excerpta de antiquitatibus Constantinopolitanis p. 122 Bekkerus
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus Du Cange, Historia Byzantina duplici commentario illustrata (Lutetiae, 1680) Textus vol. 2 pars 1 p. 54
- Cyril Mango, "The Triumphal Way of Constantinople and the Golden Gate" in Dumbarton Oaks Papers vol. 54 (2000) p. 173 ff.
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.