Jump to content

Citrus medica

E Vicipaedia
Malum Medicum (fructus speciei Citri medicae)

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Genus : Citrus 
Species : C. medica 
Citrus medica 
L.  

Citrus medica (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum),[1] Latinitate antiqua malus Mēdica (sed et aliis nominibus), est species plantarum florentium familiae Rutacearum, fructu suaveolente et corio crasso.

Apud antiquos, quibus haec arbor e Media et Persia oriunda cognita est, appellabatur propter hanc rem "malus Medica"' vel "Persica" aut "Assyria". Fructús eius "mala Medica, Persica, Assyria" sive "mala citrea" vel etiam uno verbo "citromala" appellabantur.

C. medica una est e tribus speciebus generis Citri (quorum aliae sunt Citrus maxima, Citrus reticulata), ex quibus omnes citri varietates per naturalem speciationem hybridam aut artificiosam hybridizationem evolutae sunt.[2]

Primus Europaeorum Theophrastus in Historia plantarum anno circiter 310 a.C.n. hanc speciem descripsit tanquam arbor et fructus in Media et Perside repertos:

Media et Persis praeter alia multa malum medicum seu persicum vocatum ferunt. Haec arbor folium habet simile et figura et magnitudine folio andrachlae, aculeos fere quales pyrus aut oxyacanthus sed laeves ac valde acutos validosque: malum non quidem comeditur, sed suaveolens est ut et folia: quem si inter vestes deponas defendit eas a vermibus. Utilis etiam est si quis venenum biberit atque ad halitum emendandum. Si enim partem internam pomi in iure aut alio quodam humore coctam in os expresseris deglutierisque halitum suavem reddit. Seruntur autem vere semina pomo exempta in hortorum areis diligenter cultis, dein quarto aut quinto quoque die rigantur: simulac plantae adoleverint vere altero transferuntur in terram mitem subhumidam non nimis tenuem: eiusmodi enim volunt. Fert autem poma omni tempore anni: alia enim decerpuntur, alia florent, alia maturescunt. Florum vero ei, qui ... in media sui parte veluti colum gerunt eminentem fertiles sunt, qui eo carent steriles.[3]

Athenaeus hanc descriptionem repetivit scriptaque recentiora de usu fructuum addidit.[4] A Vergilio scriptorum Latinorum primo laudata est, rebus a Theophrasto scriptis in hexametra Latina conversis:

Media fert tristes succos tardumque saporem
Felicis mali, quo non praesentius ullum,
Pocula si quando saevae infecere novercae
Miscueruntque herbas et non innoxia verba,
Auxilium venit ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro
Et, si non alium late iactaret odorem,
Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis;
Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
Ora fovent illo et sensibus medicantur anhelis.[5]

Citrus medica quandam varietatem fructuum praebet. Quorum rarior et visu digna est Citrus medica var. sarcodactylis[6]. Nam cum apud citrum medicam pulpa omnium partium fructùs inter se contingentium uno putamine tecta sit, in sarcodactyli hae particulae tantum prope pediculum inter se coniunctae sunt, maior autem pars uniuscuiusque singula suo ipsius putamine obtecta est. Quo fit, ut hic fructus, habens similitudinem manifestam manùs digitis porrectis benedicentis vel docentis, saepe non sarcodactylis, sed sacrodactylis, immo etiam manus Buddhae (e. g. theodisce Buddha-Hand, italiane mano di Budda, anglice Buddha's hand) nominetur.

Antiqui acidum propter olorem in armariis inter vestimenta ponebant ad tineas arcendas.

  1. Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 782 (Latine)
  2. Klein (2014)
  3. Historia plantarum 4.4.2-3 (versio Latina Friderici Wimmer emendata)
  4. Deipnosophistae 83a-85b
  5. Georgica 2.126-135.
  6. In nomine sarcodactylis duo vocabula graeca composita sunt, nempe σάρξ (sarx, i. e. caro) et δάκτυλος (dáctylos, i. e. digitus).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
Recentiora

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrum medicam spectant.
Vide "Citrus medica" apud Vicispecies.