Plantae
Plantae (-arum, f.), etiam Viridiplantae appellatae (iam "Vegetabilia" et "Gignentia" appellatae), pura Latinitate res quae gignuntur e terra,[2] in biologia hodierna sunt multicellulares organismi vivi qui ad regnum Plantarum pertinent, in greges Angiospermarum, Pinophytorum, Bryophytorum, et Pteridophytorum digesti, ac secundum varias definitiones in greges Chlorophytorum et Charophytorum, plantis marinis (sicut Rhodophyta et Phaeophyceae) atque Fungis Bacteriisque exceptis.
Viridiplantis sunt parietes cellularum cum cellulosa, et plerumque plurimum suae energiae ex luce per photosynthesin capiunt, chlorophyllo in chloroplastis contentis utendo, quod eis colorem viridem dat. Nonnullae plantae sunt parasiticae, quae minimas chlorophylli summas vel photosynthesin efficere possunt. Aliae corporeae plantarum proprietates sunt reproductio sexualis, auctus modularis et incertus, et alternatio generationum, quamquam reproductio asexualis est communis, et nonnullae plantae solum semel florent, cum aliae solum unam inflorescentiam ferant.
Numerus plantarum haud accurate scitur, sed ad usque annum 2010, a 300 000 ad 315 000 specierum plantarum aestimatae sunt, quarum plurimae, fere 260 000 ad 290 000, sunt Spermatophyta.[3] Viridiplantae praebent plurimum mundi oxygeni liberi et sunt fons plurimi oecologiarum Telluris, praecipue in terra. Plantae descriptae ut gramineae, fructus, et holera sunt principalis hominum victus, et millennia mansuefactae sunt. Plantae vitam humanam ut flores et ornamenta exornant. Ad usque praesens et in magna varietate, eae fuerunt fons plurimorum nostrorum medicinarum et medicamentorum. Earum studium scientificum botanica appellatur.
Per aetates res quae plantae habentur se aliquanto evolverunt. Primitus Carolus Linnaeus anno 1735 sola duo regna viva definivit: Animalia et Vegetabilia. Ernestus Haeckel tunc plantas ab protistis distinxit, sed usque annum 1938, biologi putabant plantas fungos, lichenes, algas, et alia comprehendere. Post autem annum 1969, descriptio Roberti Whittaker plerumque recipitur, ubi fungi algique excluduntur.
Secundum consuetudinem hodiernam, comprehensi in regno plantarum sunt soli organismi qui simul sunt multicellulares: eukaryotici, et autotropici, per chloroplasta lucem capientes. Excluduntur organismi unicellulares qui ad regna Protistorum, Bacteriorum, vel Archeorum pertinent, et organismi heterotrophici, qui ad regna Animalium vel Fungorum pertinent.
Cellulae vegetabiles
[recensere | fontem recensere]Plantarum cellulae ab animalium cellulis differunt propter proprietates sequentes:
- paries cellularis praesens
- plastidia praesentia
- vacuolae praesentes
- dictyosomata plurima praesentia (in vice unius complexus Golgiani Animalium)
- lysosomata absentia (quorum munere vacuola funguntur)
- centriola absentia
Principalia taxinomica Plantarum taxa
[recensere | fontem recensere]Systema regni plantarum
[recensere | fontem recensere]Regnum Plantae[4]:
- subregnum Biliphyta
- infraregnum Glaucophyta
- phylum Glaucophyta
- infraregnum Rhodophyta
- phylum Rhodophyta
- infraregnum Glaucophyta
- subregnum Viridiplantae
- infraregnum Chlorophyta
- phylum Chlorophyta
- infraregnum Cormophyta
- phylum Bryophyta
- subphylum Hepaticae
- subphylum Musci
- subphylum Anthocerotae
- phylum Tracheophyta
- subphylum Pteridophytina
- subphylum Spermatophytina, id est plantae quae semina gerunt
- infraphylum Gymnospermae
- infraphylum Angiospermae
- phylum Bryophyta
- infraregnum Chlorophyta
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Fructus Borassi flabelliferi (in loco Thaati Munjelu appellati) in foro in Guntur Indiae vendundati.
-
Caricae papayae cultivarietatis 'Californiae' fructus.
-
Carica papaya, cultivarietas 'Sunset'.
-
Malus, cultivarietas 'Fuji'.
-
Surculi Sauropus androgyni.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haeckel, E. (1866). Generale Morphologie der Organismen. Berlin: Verlag von Georg Reimer. pp. vol.1: i–xxxii, 1–574, pls I–II; vol. 2: i–clx, 1–462, pls I–VIII.
- ↑ cf. Ciceronis De Finibus 4.5.13, sed hac locutione fungos etiam forsitan appellaverint Romani.
- ↑ IUCN redlist.
- ↑ Damien Aubert, Classer le vivant: Les perspectives de la systématique évolutionniste moderne (Ellipses, 2017)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Generalia
- Evans, L. T. 1998. Feeding the Ten Billion: Plants and Population Growth. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-64685-5.
- Greuter, W., et al. 2000. aquí International Code of Botanical Nomenclature (St. Louis Code). Gantner/Koeltz.
- Judd, W. S., C. S. Campbell, E. A. Kellogg, P. F. Stevens, et M. J. Donoghue. 2002. An Overview of Green Plant Phylogeny. In Plant Systematics: A Phylogenetic Approach. Ed. secunda. Sinauer Assoc.
- Kenrick, Paul, et Peter R. Crane. 1997. The Origin and Early Diversification of Land Plants: A Cladistic Study. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Press. ISBN 1-56098-730-8.
- Raven, Peter H., Ray F. Evert, et Susan E. Eichhorn. 2005. Biology of Plants. Ed. septima. Novi Eboraci: W. H. Freeman and Company. ISBN 0-7167-1007-2.
- Simpson, M. J. 2005. Plant Systematics: An overview. Elsevier Academic Press.
- Sitte, Peter, Elmar Weiler, Joachim W. Kadereit, Andreas Bresinsky, er Christian Körner. 2002. Lehrbuch der Botanik für Hochschulen, 35a, Eduard Strasburger. Heidelberg: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1010-X.
- Taylor, Thomas N., et Edith L. Taylor. 1993. The Biology and Evolution of Fossil Plants. Englewood Cliffs, Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0-13-651589-4.
- Trewavas, A. 2003. Aspects of Plant Intelligence, Annals of Botany 92: 1–20.
- Aestimationes et numeri specierum
- International Union for Conservation of Nature and Natural Resources (IUCN) Species Survival Commission 2004. IUCN Red List [1].
- Prance, G. T. 2001. Discovering the Plant World. Taxon 50: 345.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: • ITIS • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
- Arboretum, Plantae, www.arboretum.ufm.edu (Universidad Francisco Marroquín)
- Botanical Latin, a Gulielmo Thoma Stearn scripto, apud Google Books
- Taxonomicon