Marcus Vitruvius Pollio
Obitus: 15 a.C.n.;
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Marcus Vitruvius Pollio
Marcus Vitruvius Pollio fuit architectus et scriptor Romanus saeculi primi a.C.n. Libro de architectura disputante innotuit.
Architectus, munitor machinatorque qui eadem Augusti aetate vixit. Miles in Gallia, Hispania, Graeciaque C. Iulio Caesare duce fuit. Quo facto, ob famam eius, Augustus ei mandavit ut machinas belli appararet. Huius officii gratia, opus suum componere potuit, et etiam ita gratiam habuit, ut totum librum De architectura Augusto dedicaret. Liber De architectura inscriptus post antiquitatem effectum magnum apud architectos habuit. Praesertim architecti renascentiae Vitruvianas aedificiorum perfectorum formas suas fecerunt, easque ad nova aedificia aedificanda accommodaverunt. Praesertim grati fuerunt antiqui columnarum ordines.
Vitruvii De architectura libri decem
[recensere | fontem recensere]Vitruvius Latine scripsit tractatum De architectura. In prooemio libri primi, Imperatori Augusto suos libros devovit ut ei scientiam de commoditate aedificiorum daret. Videtur Vitruvium propositum Marci Vipsanii Agrippae restitutionum publicarum faciendarum rettulisse. Istud opus est solum de architectura magnum opus adhuc notum quod ex aevo antiquo permansit. Secundum Petrum Liukkonen, hoc opus "ex Renascentia Recenti artifices, philosophos, architectosque inspiravit, inter quos sunt Leo Baptista Alberti, Leonardus Vincius, et Michelangelus." Secundum magnum opus de architectura, recensus Librorum Decem Alberti, non usque ad 1452 scriptum est.
Clarus Vitruvius factus est in opere De architectura quodcumque aedificium tres virtutes—firmitatem, utilitatem, venustatemque—praebere debere adfirmando. Hae nonnumquam Virtutes Vitruvianae aut Trinitas Vitruviana appellantur. Architectura naturam imitari debet, secundum Vitruvium. Ut nidos conficerent apes avesque, sic et homines domus ex materie naturali olim aedificavisse. Hanc aedificationis artem perficientes, Graeci ordines architecturae—Doricum, Ionicum, Corinthium—confabricati sunt. His ordinibus naturam proportionis rationisque intellegere inciperunt, et posthac reppererunt rationes corporis humani. Rationibus istis Vitruvius definiverat hominem Vitruvianum, quem Leonardus Vincius posterius depinxit: corpus humanum circo quadratoque, exemplaribus principalibus geometricis ordinis cosmici, inscriptum.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 287–292
- Frank Granger, ed. et interpr., Vitruvius: On architecture. Londinii: Heinemann, 1931. 2 voll. (Loeb Classical Library)vol. 1 apud Internet Archive
- Ingrid Rowland, interpr., Vitruvius: Ten Books on Architecture. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1999
- VITRUVE, De l'Architecture / De architectura, texte établi par Pierre Gros, Les Belles Lettres, editio minor, 2015
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcus Vitruvius Pollio spectant. |
Vide Marcus Vitruvius Pollio apud Vicifontem. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |