Titus Menenius Agrippae f. Lanatus (consul 452 a.C.n.)
Appearance
Titus Menenius Agrippae f. Lanatus[1] (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Titus Menenius Agrippae f. Lanatus anno 477 a.C.n. consul electus est, frater Lucius Menenius Agrippae f. Lanatus anno 440.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ipse Titus anno 452 consulatum una cum Publio Sestio Q.f. Capitolino Vaticano administravit. Eo anno legati Athenas ad describendas leges Solonis missi revertebant atque tribuni plebis leges scriptas etiam Romae postulabant. Quod Menenio invito decretum est[2]. Itaque in annum proximum decemviri legibus scribundis creati sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius nobis praenomen Gaius tradidit: ab urbe condita III 32,5
- ↑ Titus Livius III 33,4
Antecessores: Sextus Quinctilius Sex.f. Varus et Publius Curiatius Fistus Trigeminus |
Consul 452 a.C.n. cum Publio Sestio Q.f. Capitolino Vaticano |
Successores: Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus II et Titus Genucius L.f. Augurinus (primo, deinde Decemviri legibus scribundis) |