Jump to content

Stanislaus Todorov

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Stanislaus Todorov
Res apud Vicidata repertae:
Stanislaus Todorov: imago
Stanislaus Todorov: imago
Nativitas: 10 Decembris 1920; Klenovik
Obitus: 17 Decembris 1996; Serdica
Patria: Bulgaria

Familia

Coniunx: Sonya Bakish

Memoria

Sepultura: Central Sofia Cemetery

Stanislaus (Stanko) Georgii f. Todorov (Bulgarice Станко Георгиев Тодоров, natus die 10 Decembris 1920 in oppido Klenovik Perunopoli in provincia, mortuus die 17 Decembris 1996 Serdicae) fuit rerum politicarum peritus Bulgaricus.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Todorov iam iuvenis sodalis factionis communisticae factus est. Inter secundum bellum mundanum bellator tectus contra magistratum praesidis ministrorum Bogdanis Filov certavit, quod cum Germania nazista foedus signavisset. Post bellum finitum Todorov moderator factionis communisticae, quae tum rerum potiebatur, factus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Annis 1952 - 1957 administer agriculturae erat et annis 1954 - 1990 legatus ad parlamentum Bulgaricum fuit. Ab anno 1962 praeses vicarius consilii ministrorum factus die 17 Iulii 1971 ipse Primus minister Bulgariae Theodoro Zivkov successit. Hoc magistratu ad diem 16 Iunii 1981 fungebatur, deinde praeses parlamenti Bulgarici fuit. Hunc magistratum fungens feliciter pro dimissione Theodori Zivkov nitebatur. A die 6 ad usque 17 Iulii 1990 pro tempore Praeses Bulgariae erat. Tum ad usque 1994 Factionem Socialisticam duxit, ut Communistae nunc vocabantur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Primi ministri Bulgariae
Principatus (1879 - 1908)

Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev

Regnum (1908 - 1946)

Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev

Res publica popularis (1946 - 1989)

Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov

Res publica (ab anno 1990)

Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov · Stephanus Janev · Cyrillus Petkov · Galab Donev · Nicolaus Denkov · Demetrius Glavčev