Satrapiae Imperii Achaemenidarum
Appearance
Hic habes indicem Satrapiarum Imperii Achaemenidarum, scilicet imperii Persarum ab anno fere 539 usque ad 330 a.C.n..
Satrapiae principales
[recensere | fontem recensere]Infra sunt septem satrapiae principales sicut a Jacobs (2006) enumerantur:
- Persis Pārsa
- Media Māda
- Lydia Sparda
- Babylonia Bābiruš
- Aegyptus Mudrāya
- Arachosia Harauvatiš
- Bactria Bāxtriš
Repartitio satrapiarum minorum
[recensere | fontem recensere]Infra sunt satrapiae minores regionesque autonomae, quae ad satrapias principales pertinuerunt, sicut a Jacobs (2006) enumerantur:
- Ad satrapiam Persidem pertinuerunt et regio Persis ipsa (hodie fere Fārs) et eae quae sequuntur: Carmania Karmāna, Susiana Ūja et Elymais.
- Ad satrapiam Mediam pertinuerunt et regio Media ipsa et eae quae sequuntur: Media minor, Paraetacene, Armenia Armina (separatimque Armenia Occidentalis et breviter Colchis), Parthia Parθava, Hyrcania, Chorasmia Uvārazmī.
- Ad satrapiam Lydiam pertinuerunt et regio Lydia ipsa et eae quae sequuntur: Phrygia Hellespontina (in qua complexa est Mysia autonoma), Caria Karka (in qua complexa est Lycia), Phrygia Maior, Thracia Skudra, Cappadocia Katpatuka (in qua Cappadocia iuxta Pontum et Cappadocia iuxta Taurum), Paphlagonia.
- Ad satrapiam Babyloniam pertinuerunt et regio Babylonia ipsa et eae quae sequuntur: Sittacene, Arbelitis seu Sagartia Asagarta, Assyria Aθurā, Regio trans flumen Ebir-nāri (in qua Syria, Phoenicia, Palaestina, Cyprus), Cilicia.
- Ad satrapiam Aegyptum pertinuerunt et regio Aegyptus ipsa (in qua separatim Aegyptus superior) et eae quae sequuntur: Libya Putāyā, Nubia Kūšiyā, Arabia Arabāya.
- Ad satrapiam Arachosiam pertinuerunt et regio Arachosia ipsa et eae quae sequuntur: Drangiana Zranka, Gedrosia Maka, Oritani, Ariaspae, Sattagydia Θatagus in tres partes divisa, India Hinduš in tres partes divisa.
- Ad satrapiam Bactriam pertinuerunt et regio Bactria ipsa et eae quae sequuntur: Margiana Marguš, Sogdia Suguda, Dyrbaei, Gandhara Gandāra, Aria Haraiva, Dahae Dahā, Sakā paradraya, Massagetae Sakā tigraxaudā, Amyrgi Sakā haumavargā.
Fontes
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Jacobs, Bruno (1994) Die Satrapienverwaltung im Perserreich zur Zeit Darius' III. Wiesbaden.
- Jacobs, Bruno (2006) "Achaemenid Satrapies" in Encyclopaedia Iranica Online (Anglice)
- Klinkott, Hilmar (2005) Der Satrap. Ein achaimenidischer Amtsträger und seine Handlungsspielräume. Berolini: Verlag Antike. ISBN 978-3-938032-02-2 (Theodisce)
- Tuplin, Christopher (1987) "The administration of the Achaemenid Empire" in Coinage and Administration in the Athenian and Persian Empires ː 109-166