Saad Hariri
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 18 Aprilis 1970; Riadum
Patria: Libanus, Arabia Saudita, Francia
Patria: Libanus, Arabia Saudita, Francia
Familia
Genitores: Rafic Hariri; Nidal Boustany
Saad Hariri, Arabice plene سعد الدين رفيق الحريري Saʾad al-Dīn Rafīq al-Ḥarīrī (natus die 18 Aprilis 1970) est politicus rei publicae Libani.
Saad Hariri Riad in urbe Arabiae natus est, matre Iracensi, patre Rafic Hariri Libanensi qui in Arabia Saudita eis annis habitabat sed primus minister Libani futurus erat. Saad Hariri alumnus est universitatis Georgiopolitanae ubi administrationi commerciali studuit. Die 20 Aprilis 2005, patre nuper necato, dux factus est motús futuri et mox sociorum 14 Aprilis quibus ducentibus Syri Libanum usque eo obsedentes expulsi sunt. Ipse primus minister meruit a die 9 Novembris 2009 usque ad 13 Iunii 2011, praeside Michaele Suleiman, atque iterum a die 18 Decembris 2016, praeside Michaele Aoun.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Martin Chulov, "Lebanon's PM quits over Iran tensions and concern for his safety" in The Guardian (4 Novembris 2017)
- Rola el Husseini, Pax Syriana: Elite Politics in Postwar Lebanon. Syracusis Novi Eboraci: Syracuse University Press, 2012. ISBN 978-0-8156-3304-4
- Ward Vloeberghs, "The Hariri Political Dynasty after the Arab Spring" in Mediterranean Politics vol. 17 (2012) pp. 241–248
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Saad Hariri spectant. |
- "Enfin un nouveau gouvernement au Liban, dirigé par Saad Hariri" (2009) apud EcoNostrum
- "Saad Hariri à la tête d'un nouveau gouvernement au Liban" (19 Decembris 2016) apud EcoNostrum
Primi ministri Libani