Jump to content

Ricmondia

E Vicipaedia
Wikidata Ricmondia
Res apud Vicidata repertae:
Ricmondia: insigne
Ricmondia: insigne
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 37°32′27″N 77°26′12″W
Numerus incolarum: 226 610
Zona horaria: UTC-5, UTC-5, UTC-4
Situs interretialis
Nomen officiale: Richmond

Gestio

Praefectus: Levar Stoney
Procuratio superior: Virginia

Geographia

Superficies: 161.821914 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Henrico County, Chesterfield County

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Ricmondia: situs
Ricmondia: situs

Ricmondia[1][2] est urbs et caput rei publicae Virginiae in Civitatibus Foederatis sita. Sicut omnes urbes in Virginia incorporatae, Ricmondia est urbs libera et non pars cuiuslibet comitatus. Ricmondia est interiora Metropolitanae Regionis Statisticae Ricmondiae maioris, hoc est Ricmondiae-Petersburgi. Numerus urbanorum anno 2007 fuit 200 123,[3] et regionis statisticae, 1 212 977, quam ob rem Ricmondia est tertia urba a maxima in civitate.[4]

Locus Ricmondiae, ad fall line Fluminis Iacobi in Pede Montis, regione Virginiae, breviter a colonis Anglicis ex Iacobopoli anno 1609 et iterum annis 1610 et 1611, prope locum maioris Indorum urbis, constitutus est. Ricmondia hodierna anno 1737 rite condita est. Caput Coloniae et Dominii Virginia anno 1780 facta est. Per Res Novas Americanas, nonnulli eventus notabiles in urbe acciderunt, inter quos oratio "Give me liberty or give me death" Patricii Henry, anno 1775 in Templo Sancti Ioannis habita, et Constitutum Virginianum Libertatis Religiosae anni 1779, a Thoma Jeffersonio in urbe scriptum.

Per Bellum Civile Americanum, Ricmondia fuit caput Civitatum Confoederatarum Americae, et multa belli signa graves in urbe manent, inter quae Capitolium Civitatis Virginiae et Aedes Albae Confoederationis.

Incolae notabiles

[recensere | fontem recensere]
  1. "Ricmondia": Latinitas Vaticana (1972)
  2. Vb. adiect. "Richmondensis" (cf. Statuta synodi Richmondensis primae mense Octobris anno Domini 1856 celebratae at recentius "Richmondiensis", cf. "Dioecesis Richmondiensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. Population Finder: Richmond city, Virginia[nexus deficit] (U.S. Census Bureau, 2008).
  4. "Annual Estimates of the Population of Metropolitan and Micropolitan Statistical Areas: 1 Aprilis 2000 ad 1 Iulii 2007" .

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricmondiam spectant.
Urbes liberae civitatis Virginiae