Ricardus III (rex Angliae)
Ricardus III (2 Octobris 1452–22 Augusti 1485) fuit rex Angliae ab anno 1483 (coronatus 6 Iulii) usque ad mortem.
Ricardus ab Eduardo IV praeumbratus
[recensere | fontem recensere]Ricardus 2 Octobris 1452 castris nomine Fotheringay natus est, filius octavus Ricardi, Eboraci ducis, uxorisque eius Caeciliae Neville et postulationem possidebat maiorem Angliae throni, in quo illo tempore Henricus VI rex sedebat. Parte secunda saeculi decimi quinti Ricardus intererat Rosarum Bello inter confoederatos Domum Lancastriae et Domum Eboracensem gesto. Cum pater suus necatus esset proelio ad Wachefeldam gesto, Ricardus puer modo erat, cui postea consulebat Ricardus Neville, decimus sextus Varvici comes, historiae peritis nomine "Regis Factor" notus, quia ipse auctoritatem magnam habebat pertinentem ad Rosarum Belli progressum. Ricardus Neville auxilium tulit ad potentiam Henrico VI eripiendam et regem faciendum Eduardum IV Ricardi fratrem natu maximum. Fratre suo rege Ricardus Glocestriae dux probabat fidelitatem suam sicut monstravit fine Rosarum Belli se esse imperatorem maius ingeniosum. Octobri 1470 anni una cum fratre natu maiore fugit oppidum Alkmaer nominatum Batavia situm, cum utriusque frater natu medius, Georgius Plantagenista, Clarentiae dux, foederatus factus esset Varvici comitis interea domus Lancastriae socii. Die 14 Martii 1471, Ricardus comes Eduardi IV Angliam rediit. Cum iter Londinium facerent, Georgius, dux Clarentiae, regressus est ad fratres suos, amnestia adfectus est ab Eduardo et se Eboracensem domum iterum adgregavit. Paulo post, Eduardus finaliter vicit Lancastriae domum. Henricus VI comprehensus menteque captus necatus est.
Statim fere conflictiones novae sunt ortae, illo tempore inter fratres Georgium Clarentiae ducem atque Ricardum Glocestriae ducem. Georgius maritus Isabellae Neville, filiae Varvici comitis, habuit postulationem dimidiarum possessionium amplarum familiae Neville a rege autem confiscatarum. Quod annexum Eduardum, maritum filiae natu minoris Varvici comitis, Annae, Henrici VI filium, necaverat, possessiones totas postulavit. Eo autem loco Ricardus tunc undeviginti annos natus conflictionum orientium causa fuit, quia voluit Annam in matrimonium ducere. Georgius non potuit admodum opprimere Ricardi postulationes, subiectam tributis ab Eduardo IV et politicis officiis et possessionibus familiae Neville autem fecit approbationem suam nuptiarum eorum. Ricardo tandem permissus est Annam in matrimonium ducere, sed possessionibus parvis et officiis minoribus modestis affectus est. At illis officiis Ricardus potuit fundamentum potentiae stabile in Anglia septentrionali adipisci. Ante omnia Eboraci oppidi incolis antea Lancastriae domui faventibus gratior factus est. Praeterea omnes fontes indicant matrimonium suum cum Anna Neville fuisse concentionis plenum. Ricardo Anna peperit filium, Eduardum de Mediolanio (1473 - 9 Aprilis 1484), qui Cambriae princeps factus brevi tempore post mortuus est. Anna etiam mortem obiit ante Ricardum.
Georgius interea minus minusque favebatur ab Eduardo IV fratre. Mortua 1476 uxore Isabella conatus est in matrimonium ducere Mariam, Burgundiae heredem, quod autem vetitum est ab Eduardo. Cum paulo post multa iudicia oppressisset, Eduardi iussu coeptus est iudicium proditionis magnae causa contra Georgium. 18 Februarii 1478 enuntiatus Georgius mortuus. Ad historiam fabularem Georgius potuit, beneficio fratris ultimo, mortis modum eligere: Georgius Clarentiae dux submersus est in dolio vini Malvasiae.
Pueri in Turri
[recensere | fontem recensere]Die 9 Aprilis 1483 Eduardus IV inopinate morbo unam modo hebdomadem passo mortuus est. Regni heres erat filius eius natu maximus, Eduardus V rex serior duodecim annos tunc natus; illius et Ricardi novem annos nati, Eboraci ducis, tutorem reddidit fratrem Ricardum Eduardus IV. Una cum Coronae Consilio Ricardus regeret Angliam throni herede adolescente.
Coronae Consilium autem constabat e factionibus paucis inter se iurgantibus, quarum alter erat factio Ricardi et eius assectatorum, alter factio viduae regis Elisabethae Woodville. Aprili mense 1483 anni conflictiones sunt ortae magnae, cum uterque factio Coronae Consilii confoederatos quam plurimos adipisci, potiri et auctoritatis apud throni heredem adolescentem et aerarii atque classis conaretur. Aprilis mensis fine Elisabetha Woodville potita erat aerarii classisque, cum Ricardus et Dominum Cancellarium Hastings divitem exercitumque magnum habentem et Henricum Stafford, Buccinghaniae ducem, quorum uterque interfuerat Consilio Coronae, confoederatos suos reddere potuerat. Eduardus adolescens agemate cum magno versatus est Lactodori prope Nottingamiam oppidum siti. Ibi Ricardus 30 Aprilis 1483 cum eo congressus est. Nepotem certiorem fecit illius matrem aperte neglexisse testamentum Eduardi IV et temptare se, Ricardum, protectorem factum impedire. Deinde Eduardus, aut Ricardi aut sua sponte, in Ricardi tutelam venit. Ministri eius pristini captivi facti sunt. Elisabetha Woodville Londinii cum sua factione versans eo facto audito timore magno commota se contulit una cum infantibus Vestmonasterium mansionem ibi implorans. Frater eius cum classe Angliam reliquit. Reliquiae autem Coronae Consilii approbaverunt factum Ricardi annuntiantis se venturum esse Londinii cum nepote ad eius coronationem. Ibi 4 Maii pervenerunt.
Ricardus Buccinghaniaeque dux facti sunt maximas auctoritates habentes Coronae Consilii. Senatus synodusque Ecclesiae Anglicae convocati sunt ad coronationem Eduardi V parandam. Rex futurus coronationem voluntate Buccinghaniae ducis expectaret versans in Londinii Turri, quae tunc palatium regi quidem aptum erat. Interea Dominus Cancellarius Hastings potentiae Buccinghaniae ducis auctae causa maxime iratus erat. Una cum aliis factionibus Consilii collocutus est cum factione Elisabethae Woodville, sed mox colloquia illa patefacta sunt: 13 Iunii 1483 Ricardus Dominum Cancellarium Hastings accusavit proditionis et iudicio absente statim capitis damnavit. Confessione facta carnificatus Hastings est aula ante Turris aediculam sita. Tres homines alii, quae interfuerant coniurationi, - reginae frater Dominus Rivers, reginae filius secundus Ricardus Grey Eduardique V cammerarius Dominus Thomasius Vaughan - alibi condemanti carnificatique. Iana Shore, amata Eduardi IV regis, Eduardi IV privignus Thomasius Grey (effugit condemnationem mansionem cum matre Visimonasterii implorans) tandemque Dominus Hastings novus condemnati modo sunt facinorum parvorum causa ad paenitentiam publicam et captivitatem brevis temporis.
Interea Robertus Stillington, Baduni et Fontium episcopus, Londinii coeperat nuntiare infantes Elisabethae Woodville atque Eduardi IV esse illegales, quod rex ante Elisabetham in matrimonium ductam fecisset sponsam suam Eleonoram, filiam interim mortuam Salopiae comitis. Obiectatio illa probari non potuit, tamen dispersit celeriter totum in Londinium. Consequentia logica fuit Ricardum nunc esse throni heredem legalem. Patefieri hodie non potest, utrum Ricardus vere crediderit Roberti Stillington accusationes an modo opportunitatem bonam eas putaverit ad thronum usurpandum. 23 Iunii illius anni Buccinghaniae dux cognitor coram nobilium conventu fuit Ricardi postulationis throni. 25 Iunii Parlamentum Ricardum declaravit esse legalem throni heredem. Res in Parlamento factas traditur continere scriptum nomine "Titulus Regius" a Parlamento paucis mensibus post eventa editum ad illa eventa explicanda. Unum solum exemplar illius scripti usque ad diem hodiernum servatum est. Uno die post Parlamenti declarationem Ricardus III ultimus rex domus Eboracensis et sic domus nomine Plantagenista quoque coepit regere. Eduardus sicut Ricardus eius frater manebant in Turri. Ricardi III fratres natu maiores mortui erant; Georgii, Clarentiae ducis, filii indigni erant throni coniurationis a patre olim factae causa.
Eboraci 8 Septembris Ricardi III filius Eduardus de Mediolanio factus est Cambriae princeps. Itaque titulatus erat modo, quo traditione throni successores etiam hodie titulantur. Domino Iacobo Tyrell, Ricardi III ministro, iussum illis diebus est regis insignia e Londinii Turri Eboracum ferre. Id mandatum semper coniunctum censetur cum vanescentibus Eduardo adolescente Ricardoque eius fratre. Fortasse Ricardus III iusserat Domino Tyrell nepotes necare. Sors eorum tandem numquam poterat patefieri finaliter. Aestate seriore 1483 anni tantum evanuerunt. Verosimiliter necati sunt, sed etiam id factum, quamquam infantium corpora postea inventa sunt in Turri, tamen non probabatur.
Lineae Plantagenistarum finis
[recensere | fontem recensere]Ricardus III rex statim coepit cognitoribus factionis Elisabethae Woodville officia superiora habentibus potentiam eripere. Octobri mense 1483 anni confoederatum pristinum, Henricum Stafford, Buccinghaniae ducem, declaravit proditorem. Buccinghaniae dux collocutus erat cum Henrico Tudore, herede ultimo Lancastriae domus et Henrico VII Angliae rege seriore, et illi commendavit Angliae invasionem. 1 Novembris dux carnificatus est Buckinghamiae. Domus autem Eboracensis minime diu eum supervixit. Principio Aprilis mensis 1484 anni Eduardus heres throni mortem obiit, 16 Martii 1485 Anna regina.
Die 7 Augusti 1485, Henricus Tudor tandem Angliam invasit. Milfordiensi portui Anglicam terram una cum exercitibus Gallicis atque Cambricis intravit. Paucis modo repugnantibus itinere quam celerrimo potuit pervenire Lichfeldiam. Ricardus illi obambulavit et die lunae, 22 Augusti, prope oppidum Bosworth nominatum pugnatum est coronae causa Angliae. Primo Ricardus III vincere visus est exercitu suo numero superante eum Henrici; cum autem conaretur Henricum Tudorem defendenter modo pugnantem in fronte adgredi, a socio Domino Gulielmo Stanley desertus est. Id factum Ricardo, ultimi lineae Plantagenistarum viri,[1] fuit capitis damnatio. Corpus eius postea constupratum plebi monstratum est Legacestriae in taberna nomine "The New Wake" tandemque monasterio ibi sepultus est. Fertur monasteriis dissolutis eius reliquias iactas esse in flumen propiorem Legram, cum sint res indicantes reliquias mansisse Legacestriae. Tabula memoriae in cathedrali reminiscitur Ricardi. Henricus Tudor se declaravit die post proelium Henricum VII Angliae esse regem; ergo fundator fuit Domus Tudoris.
Ab sua morte, Ricardus III famam quidem dubium habebat. Historiae periti nostri temporis censent infamiam malam esse consequentiam traditionis historiae vere non diligenter annis regum domus Tudoris factae. Ricardus saepe describitur homo mancus, qui tunc putabatur naturae malignae. Sed monstrari potuit plurima facinorum ad rumores ab illo commissorum non ab illo commissa esse potuisse. Adhuc patefactum non est, utrum necatio quoque suorum nepotum duorum commissa sit, aut ab eo aut iussu eius.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Stirps & Linea mascula Plantagenistarum" Pranciscus Bacon, Historia regni Henrici VII Angliae regis (p. 323 apud Google Books)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Rosemary Horrox, "Richard III (1452–1485)[nexus deficit]" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
- Fortuna
- Barron Field, ed. The True Tragedie of Richard the Third: To which is appended the Latin play of Richardus Tertius by Thomas Legge, both anterior to Shakespeare's drama. Londinii: Shakespeare Society, 1844 Textus apud Internet Archive
Nexus interni
- Richard III, ludus scaenicus Shakesperianus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Richard III" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |
Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702 | |