Ricardus Breslau
Ricardus, vulgo Richard Breslau (natus apud Chorzów Silesiae die 26 Maii 1835; mortuus Sathsae die 4 Martii 1897) fuit burgimagister Erfordiae annis ab 1872 ad 1889. Tunc Erfordia in metropolim industriosam mutabatur. Inde iure "pater Erfordiae modernae" appellare potest.
Vita
[recensere | fontem recensere]Ut multi officiales superiores Borussiae domnus Breslau quoque e regni loco remoto in regni cor venerat. Anno 1862 assistens creatus est apud districtus rectionem Erfordiae. Die 14 Iulii 1871 vel demarchus electus est; anno 1872 Erfordia civitas libera extra districtum ullum facta est.
Labor eius Erfordiam commutatum ingentissimus fuit. Status hygienici aquaeductu centrali augebantur; transportationis purgamentorum velocis et cloacarum novarum institutio quoque mentionem habeant. Anno 1876 novum coemeterium inauguratum est (ubi nunc est Viridarium meridianum), anno 1882 venit nosocomium municipale ad stratum Nordhäuser Straße. Vigiles publicos modo novo instauravit, insuper et scholas et fiscos curavit. Stratis semitisque pavimenta nova data sunt et ferrivia strataria equis tracta anno 1883 servitia incohabat. Annos undecim postea electrice promoveri coeperunt currus. Electrificatio generalis anno 1887 initium habuit. Istis annis urbs crescebat ultra moenia; proh dolor tunc munitiones omnes mediaevales ablatae sunt. In novis zonis fabricae habitaculaque permulta inserebantur.
Attamen maximum meritum habuit ille homo politicus gigans in fossis excavandis. Quae contra aquas super ripas effusas auxilium dant et nostris diebus. Strata anularis a Breslau coepta hodie Juri-Gagarin-Ring nuncupatur.
Monumentum
[recensere | fontem recensere]Die 19 Octobris 1912, monumentum a Carolo Melville artifice confectum in eius honorem in viridario ad stratam Bismarckstraße erectum est. Inde ex anno 2016 opera datur ut status priscus istius monumenti restituatur amputationibus taetris annis 1950 factis.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lege Ῥίχαρντ Μπρέσλαου ("Ricardus Breslau") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |