Ovilava
Locus: 48°9′0″N 14°1′0″E
Numerus incolarum: 65 303
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Wels
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Krenglbach, Buchkirchen, Marchtrenk, Schleißheim, Thalheim bei Wels, Steinhaus, Gunskirchen, Wels-Land District
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Ovilava[1] sive Ovilavis[2] (hodie Theodisce Wels) est urbs circiter 61 000 incolarum provinciae Austriae Superioris ad flumen Trunam sita. Urbs et tempore Imperii Romani et Medio aevo floruit. His diebus cuiusdam momenti oeconomici est regionalis propter officinas ibi sitas et mercatus semper habitos.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Nomen accuratum urbis tempore Imperii Romani disputatur: Huius temporis plerumque nomen "Ovilava" usurpatur, Gerardus Winkler autem argumenta profert, ex quibus conicit nomen antiquum "Ovilavis" fuisse; Ovilavis per "Wellis" postremo in "Wels" mutatum esse facilius intellegi (cf. notam ad "Ovilavis").
Fontes antiqui sunt Itinerarium Antonini, ubi "Ovilavis" legitur[3], et Tabula Peutingeriana, in qua - forsitan perperam - nomen Oulilia scriptum est.[4] Ad hoc exstant lapides, in quibus non nisi paucae litterae nominis - semper sine litteris finalibus - inveniuntur. In Vita Sancti Severini, quae res in Norico saeculo quarto exeunte demonstrat, Ovilavae mentio non fit.
Ex fontibus sequentia nomina deduci possunt:
- OVILAVA
- OVILAVIS
- Municipium Aelium Ovilavis
- Colonia Aurelia Antoniniana
- Adiectivum: Ovilavensis
Historia
[recensere | fontem recensere]Die 12 Ianuarii 1519 Ovilavae mortuus est Maximilianus I, imperator Sacri Romani Imperii.
Coniunctiones communium
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons nominis: "Ovilava" apud AEIOU (Theodisce)
- ↑ Gerardus Winkler, Der antike Name von Wels. In: 23. Jahrbuch des Musealvereins Wels (1981), p. 61-68. - Alia nomina Latina: Ovilaba, Ovilia, Welas, -es, Walsa, Belsa, cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Itinerarium Antonini: 235,2; 249,2; 256,5; 258,4; 277,2.
- ↑ Tab. Peut. IV/2
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ovilavam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 48°9′0″N 14°1′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon |
- Situs publicus
- Regimen Austriae Superioris: Plura urbis scitu digna
- Municipum Aelium = Colonia Aurelia Antoniniana Ovilavis
Anisia · Brigantium · Campitemplum · Cetium · Clagenfurtum · Comagenis · Ferreum Castrum · Graecia · Lentia · Ovilava · Pons Aeni · Salisburgum · Veldidena · Vindobona | |