Nemniuus istas reperit literas
Appearance
A verbis Nemniuus istas reperit literas incipit textus brevis in libro Commonei (manuscripto saeculi IX bibliothecae Bodleianae) repertus. Haec sunt verba:
Nemniuus istas reperit literas uituperante quidem scolastico Saxonici generis quia Brittones non haberent rudimentum; at ipse subito ex machinatione mentis suae formauit eas ut uituperationem et hebitudinem deieceret gentis suae; de figuris et de nominibus dicens ...– Nemniuus
sequitur in manuscripto figura alphabeti Runici ad linguam Cambricam scribendam inventi. Liber manuscriptus anno 820 confectum est: igitur "Nemniuus" fortasse idem est ac Nennius historicus, auctor Historiae Brittonum paulo post annum 796 scriptae, qui et ibi se praetendit scribere "aliqua excerpta ... quae hebitudo gentis Britanniae deiecerat".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Nennius: British History, and The Welsh Annals ed. John Morris (Chichester: Phillimore, 1980) pp. 1-2.
- Ifor Williams in Bulletin of the Board of Celtic Studies vol. 7 no. 4 (1935) p. 380 ff.
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.