Myron Cristea
Obitus: 6 Martii 1939; Canua
Patria: Romania, Imperium Austro-Hungaricum
Memoria
Myron (Dacoromanice Miron) Cristea (natus nomine Elias Cristea die 20 Iulii 1868 Toplița, mortuus die 6 Martii 1939 Canuae/Francia) episcopus et vir publicus Dacoromanicus fuit.
Institutio et cursus ecclesiae
[recensere | fontem recensere]Postquam presbyter eruditus est, Cristea annis 1891 - 1895 apud Universitatem Bucarestensem philosophiae et litteris hodiernis studebat atque doctor promotus est. Anno 1910 episcopus Caransebeș nominatus est et anno 1925 patriarcha ecclesiae orthodoxae Romaniae sublatus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Annis 1927 - 1930 cum aliis duobus viris regens Romaniae pro rege Michaele (nato anno 1927) factus est. Cum autem eius pater rex Romaniae in Romaniam reverteret, Cristea die 6 Iunii 1930 a magistratu se recessit et Carolus rex factus est. Die 11 Februarii 1938 a rege Carolo praeses ministrorum nominatus est, ut contra Cohortem Ferricam - factionem antisemiticam et extremae dextrae, ageret. Praeterea foedus cum Germania Nazista finire voluit. Sed in ipso consilio ministrorum Faschistarum gratia aucta est. Valetudo primi ministri ea tempore labefacta est. Itaque hiemem in Francia degere in animo ahabebat. Sed die 6 Martii 1939 Canuae morbo mortuus est. Corpus eius in Romaniam refertum et in cathedrala Bucarestae sepultus est.