Mustela erminea
Ordo : Carnivora
Familia : Mustelidae
Subfamilia : Mustelinae
Genus : Mustela
Species : M. erminea
Mustela erminea (binomen a Linnaeo statutum), Latinitate communi mus Ponticus[2] sive erminea,[2] est species carnivora mustelidarum, quae in hemisphaerio septentrionali, nominatim in America septentrionali, Groenlandia, tota fere Europa, exceptis Islandia et terris ad litus Mediterranei maris sitis, tota fere Russia et in nonnullis aliis partibus Asiae invenitur.
In Nova Zelandia saeculo 19 introductae sunt ut cuniculorum numerum circumscriberent, at indigenarum avium factae sunt inimicae maiores[3].
Mares sunt longitudine fere 23–27 centimetrorum, feminae autem fere 18–22 cm. Pondere sunt mares fere 0,15–0,3 chiliogrammatum, feminae fere 0,08–0,15 kg. A duobus annis ad septem fere annos vivunt. Plerumque rodentia parva, praesertim arvocolinas, necnon sciuros venantur. Mustela erminea similis est Mustelae nivali, quae est paulo minor.
Imagines
[recensere | fontem recensere]-
Pelli hiemali indutus
-
Iuvenis
-
Pelles mustelidarum; mus Ponticus a sinistra
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Reid, F. & Helgen, K. (2008). Mustela erminea. In: IUCN 2008. IUCN Red List of Threatened Species
- ↑ 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce hermelin
- ↑ «Stoat: Pests» apud locum interretialem Novae Zelandiae Department of Conservation.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • Fossilworks • INPN France |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mustelam ermineam spectant. |
Vide "Mustelam ermineam" apud Vicispecies. |