Moravia (terra)
Moravia | |||||
---|---|---|---|---|---|
Bohemice: Morava
| |||||
Olomucium, quondam caput Moraviae, sedes archiepiscopi | |||||
Situs Moraviae in Unione Europaea | |||||
Lingua | Bohemica | ||||
Caput | Bruna (olim etiam Olomucium) | ||||
Amplitudo terrae | 22 348 km2 | ||||
Numerus incolarum | proxime 3 000 000 | ||||
Flumen longissimum | Marus | ||||
Civitas sui iuris | Cechia |
Moravia est terra in Europa Media, quae hodie pars Rei Publicae Bohemicae est sine certis limitibus.
Magna Moravia in saeculo 9 fuit prima civitas Slavorum. Marchionatus Moraviae quondam regi Bohemiae subditus erat (incorporatus in Coronam regni Bohemiae). Caput Moraviae primum Olomucium fuit, postea vero Bruna facta est; cuiusque incolae temporibus antiquis plerumque, ut aiunt, non putabant se Bohemos, sed Moravos esse, qui saeculo undevicesimo diversa Slavica natio iudicabatur; at qui saeculo undevicesimo exeunte et vicesimo ineunte, ut aiunt, se Bohemos esse existimare inceperunt. Ideo notio marchionatus Moraviae ut supervacua deleta est, quoniam uni nationi Bohemorum duobus in terris vivere periculosum censebatur. Postea vero nonnulli Moravi suae nationis notitiam restituerunt et autonomiam Moraviae restituere rei publicae gubernatoribus invitis desiderare occeperunt. Parva septentrionalis pars olim ad Silesiam pertinebat, sed nunc potius ad Moraviam spectat.
Moravia vino innotuit.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Urbes et oppida
[recensere | fontem recensere]- Brecizlavia (Břeclav)
- Broda Hungarica (Uherský Brod)
- Bruna (Brno)
- Civitas Nova (Uničov)
- Hunnobroda (Uherský Brod)
- Iglavia (Jihlava)
- Olomucium (Olomouc)
- Ostravia (Ostrava)
- Sar (Žďár nad Sázavou)
- Znoimia sive Znoimium (Znojmo)
Fluvii
[recensere | fontem recensere]Montes
[recensere | fontem recensere]Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Insigne Moraviae
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- BARTOŇKOVÁ, Dagmar. Magnae Moraviae fontes historici. I, [Annales et chronicae] Vyd. 1. Pragae: Státní pedagogické nakladatelství, 1966, 387 p
- HAVLÍK, Lubomír Emil. Magnae Moraviae fontes historici. V, [Indices] Vyd. 1. Brno: Universita J.E. Purkyně, 1977, 187 p
- BARTOŇKOVÁ, Dagmar. Magnae Moraviae fontes historici. [I, Annales et chronicae] 2., dopl. a přeprac. vyd. Brno: Ústav klasických studií, Masarykova univerzita, Filozofická fakulta, 2008, +425 s. ISBN 9788025417805.
- ANNALES REGNI FRANCORUM inde a. 741 usque ad 829, qui dicuntur Annales Laurissenses maiores et Einhardi
- Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae I (396-1199) (eds.) BOČEK. A., Olomucii 1836
- Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae I (396-1199) (eds.) CHLUMETZSKY, P. Brunae 1854
- COSMA, Canonicus Pragensis, Cosmae Pragensis Chronica Boemorum III.15, p. 176-177
- PESSINA, Thoma Joanne de Czechorod, Mars Moravicus. Pragae Anno MDCLXXXVII
- STRZEDOWSKY, Georgio Joanne, Mercurius Moraviae memorabilium. Olomucii 1795
- MORAWETZ, Franciscus, PILARZ, Adolphus, Moraviae historia politica et eclesiatica. .. Brunae MDCCLXXXV
- Granum catalogi praesulum Moraviae, (ed.) LOSERTH, J., AÖG 78/1892
- Necrologium Olomucense, (ed.) DUDÍK, Beda AÖG 59/1880
Nexus interni
- ↑ Svoboda, Zbyšek; Fojtík, Pavel; Exner, Petr; Martykán, Jaroslav (2013). Odborné vexilologické stanovisko k moravské vlajce. Brno: Česká vexilologická společnost. pp. 3319, 3320
- ↑ Pícha, František (2013). Znaky a prapory v kronice Ottokara Štýrského. Brno: Česká vexilologická společnost. pp. 3320-3324