Megara (mythologia)
Megara (Μεγάρα) in mythologia Graeca fuit filia maior Creontis regis Thebani et prima uxor Herculis. Pater eam filio Iovis et Alcmenae collocavit, gratiam agens quod Erginum,[1] regem Minyorum Orchomeni, vicerat atque ita regnum suum servaverat. Dum vero per omnes terras Hercules iter facit, Megara Thebis remansit apud socerum Amphitruonem. Cum autem Alcides ad inferos descendisset Cerberum in lucem protracturus, Lycus, filius quidam Neptuni, urbem Thebas cepit, Creontem cum duobus filiis occidit et Megaram vi uxorem ducere voluit, recusantem[2] etiam necari iussit. Hercules redux eum quidem interfecit, sed mente captus ob iram Iunonis uxorem Megaram et proprios liberos quos ex illa genuerat[3] furens necavit. Quod miserandum fatum et Euripides et Seneca in scaenam protulerunt.
Secundum diversam traditionem Hercules liberos tantum occidit, post quod facinus aspectum uxoris non iam ferens, eam fido comiti suo Iolao[4] dedit. Poema de Megara a Moscho quoque scriptum esse dicitur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Filius fuit Neptuni secundum Hyginum XIV (16).
- ↑ Sic apud Senecam. Apud Euripidem non alia causa Lyco est Megarae interficiendae, nisi quod ultima proles legitimi regis Creontis est.
- ↑ De numero et nomine illorum inter auctores non convenit. Hyginus duos fuisse dicit et nominat Therimachum et Ophiten. In Apollodori bibliotheca sunt tres: Therimachos, Creontiades et Deichoon.
- ↑ Apollodori Bibliotheca, II,6,1. Diodorus Siculus, IV, 31, 1.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apollodori bibliotheca II,4,11-12.
- Euripides Heracles
- Hyginus mythographus, Fabulae 32
- Homerus, libro undecimo Odysseae 269.
- Seneca Hercules furens