Jump to content

Mauritania

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Mauretania (discretiva).
Wikidata Mauritania
Res apud Vicidata repertae:
Mauritania: insigne
Mauritania: insigne
Mauritania: vexillum
Mauritania: vexillum
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Sahara Occidentalis, Algerium, Malia, Senegalia
Locus: 21°0′0″N 11°0′0″W
Caput: Nouakchott

Gestio

Princeps: Mahometus wuld al-Ġazwānī
Praefectus: Mahometus wuld Bilāl
Consilium: Mauritanian Parliament

Populus

Numerus: 4 614 974
Sermo publicus: Arabice
Zona horaria: UTC, Africa/Nouakchott
Moneta: Mauritanian ouguiya

Commemoratio

Paean: National anthem of Mauritania

Sigla

ISO MR, MRT, 478; IOC MTN
Dominium interretiale: .mr
Praefixum telephonicum: +222
Siglum autoraedarum: RIM
Tabula Mauritaniae

Mauritania[1] est civitas in Africa. Caput Mauritaniae est Urbs Nuakchottensis.

Aer aridissimus est et praeterea in terris Oceano Atlantico adiacentibus etiam semper calidus.

Maxima pars incolarum Mauritaniae circiter 99 % se Islamica esse profitetur.

Mauritania fuit ab anno 1905 usque ad annum 1960 colonia Francogalliae. Die 28 Novembris 1960 libertatem adepta est. Primus praeses Moktar Ould Daddah die 20 Augusti 1961 nominatus est, qui iam ab anno 1958 prases ministrorum erat. Hic dictator Mauretaniam rexit ad diem 10 Iulii 1978, quo die a Mustapha Ould Salek succenturione maiore seditione militum depositus est. Iam die 3 Iunii 1979 Salek seditione militum altera Mahometo Mahmoud Ould Louly expulsus est. Die 4 Ianuarii 1980 milites Mahometum Khouna Ould Haidalla novum praesidem vi fecerunt, qui ad diem 12 Decembris 1984 regnabat. Hoc die Maaouya Ould Sid’Ahmed Taya ab exercitu seditioso successor eius factus est. Taya ad annum 2005 praeses Mauretaniae fuit: 3 Augusti eius anni Ely Ould Mahometus Vall auxilio militum seditiosorum praeses factus est. Anno 2007 electione libera habita Sidi Mahometus Ould Cheikh Abdallahi praeses nominatus est. Qui autem die 6 Augusti seditione militum depositus est. Mahometus Ould Abdel Aziz eius successor nominatus est. Qui die 15 Aprilis 2009 a magistratu se recessit, ut candidatus praesidis in electione libera esset. Pro tempore Ba Mamadou Mbaré officio praesidis fungebatur. Electione habita Mahometus Ould Abdel Aziz iterum officium summum Senegaliae suscepit.

  1. "Mauritania, Mauretania": nomen antiquum regionis ad boream iacentis. Vb. adiect. "Mauritanicus, Mauretaniensis" etc.: cf. nomina biologica. "Mauritani, gens Maurorum" (p. 554 apud Google Books)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mauritaniam spectant.
Mauritania : politica