Jump to content

Marrochium

E Vicipaedia
Meschita Koutoubia aedificata saeculo XII

Marrochium[1] seu Marochium[2] (Libyce: ⵎⵕⵕⴰⴽⵛ; Arabice: مراكش‎, Murrākuš; Francogallice Marrakech) est urbs Maroci circa 1 070 000 incolarum (anno 2004). Caput provinciae Marrochii-Safi est.

Marrochium die 7 Maii 1070 condita est. Anno 1985, urbs antiqua in Patrimonium totius mundi relata est. Die 8 Septembris anno 2023 Terrae motus magnitudine 6.8 in regione Marrochi-Safi fit.

Horti urbani ostentant apud permultas plantas indigenas multas quoque species per saecula illatas: Bambusoideas immanes, Yuccas, papyros, palmas, Musas, cupressos, Philodendra, rosas, Bougainvilleas, pinus, diversasque species Cactacearum.

  1. Luca Waddingo, Trium Ordinum a S. Francisco institutorum, (Romae, 1731), Annales minorum p. 384.
  2. Iohannes Hofmannus, Lexicon Universale, s.v. "Marocanum".

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marrochium spectant.
  • Pagina officialis (Arabice , Francice)
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!