Ioannes van Aken
Ioannes (Theod. Jan) van Aken (natus 1 Maii 1961 oppido Reinbek apud Hamburgum) vir rerum politicarum peritus Theodiscus factionis Sinistrae est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Van Aken post testimonium maturitatis acceptum Hamburgi studium biologiae coepit. Eodem tempore in societate contra Reactoria nuclearia et post studium finium pro societate Greenpaece operam dedit. Annis 2003 - 2006 pro Consociatione Nationum arma biologica inspiciebat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 2006 in Hamburgum revertebat et ad factionem Sinistrae accessit. Anno 2009 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. In parlamento praesertim contra arma e Germania exportanda nititur, ut anno 2011, cum inter Motum Libycum anni 2011 nuntiatum est Sclopeta Germanica contra legem dictatori Muammar al-Gaddafi tradita esse[1]. Et anno 2013 iterum electus est [2]. Anno 2017 noniam candidatus Dietae Foederalis erat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem van Aken spectant. |
- Pagina personalis (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)