Jump to content

Hesiodus

E Vicipaedia
Hesiodi Ascraei quaecumque exstant, 1701

Hesiodus (floruit saeculo 8 vel 7 a.C.n.) fuit poeta epicus Graecus qui carmina didactica composuit.

Primus poeta fuit qui aliquid de se in carminibus tradiderit[1]ː nam Homerus omnino siluit. Eius parentes Cyma in Aeolide oriundi erant, sed pater Ascram Boeotiae, sub Helicone sitam, migravit. Agricola ibi fuit, itidem et Hesiodus ipse, ut in Operibus (633—640) ait. Persae fratri, quem virum nequam esse iudicabat quocum lites plures habebat, eodem carmine praecepta dat. De poetica arte ita in Theogonia (22—34) tradebatː sibi in Helicone monte greges pascenti Musas sponte occurrisse et canere docuisse. Deinde Chalcidem in Euboeam, ut dicit in Operibus (654—655), ad certamen poeticum venit et vicit. An revera adversarius eius Homerus ipse tum fuerit, ut fabula de hoc certamine tempore seriore composita narrabat, dubitare licet.

De morte et sepulchro

[recensere | fontem recensere]

Mortuus est Ascrae, vel in Naupacto. Ascra a Thespiensibus deleta incolae Orchomenum abierunt et ossa Hesiodi eodem auferunt, ut Aristoteles in tractatu de civitate Orchomenia aiebat. Pausanias sepulchrum illius cum inscriptione Orchomeni vidit[2] Orchomenii se ossa Hesiodi secundum oraculum in terra Naupactia inventa unde transtulisse affirmabant. Plutarchus[3] autem et Tzetzes[4] fabulam narrant de Hesiodo in Locride Ozolia occiso et in Naupacto sepulto. Locum Naupactios non aperire, ne Orchomenii ossa raperent, Tzetzes narrat. Memento tamen praeter quae ipse poeta in versibus suis cecinerit cetera omnia maxime dubia esse.

Boeoti autem sub Helicone terram colentes Hesiodum nihil nisi Opera scripsisse nec initio Operum de Camenis decem primos versus Hesiodeos esse affirmabant et tabulam aeneam cum vero textu Operum monstrabant, ut Pausanias dicit[5].

  1. L'invention de l'autobiographie d'Hésiode à Saint Augustin, Editions rue d'Ulm, 2018. Mark Griffith, "Personality in Hesiod", Classical Antiquity, 1983ː 37-65.
  2. Descriptio Graeciae, IX 38, 3—4.
  3. Moralia, 162b.
  4. In Vita Hesiodi commentariis in Opera et dies anteposita.
  5. Descriptio Graeciae, IX 31, 3—6.

Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum
  • 1564 : Hesiodi Ascraei opera, quae quidem extant, omnia Graece, cum interpretatione Latina e regione, ut conferri a Graecae linguae studiosis citra negocium possint, adiectis iisdem Latino carmine elegantiss. versis, & genealogiae deorum a Pylade Brixiano descriptae, libris V: accessit nunc demum Herculis Scutum doctiss. carmine a Ioanne Ramo conversum. Basileae (Graece, Latine)(textus apud e-Rara)
  • 1840 : F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. Lutetiae: Didot (Graece, Latine) (textus apud archive.org)
  • Collection des Universités de Franceː Hésiode, Théogonie, Les Travaux et les Jours, Le Bouclier, texte établi et traduit par Paul Mazon, Les Belles Lettres, 1928 Recensio critica Altera recensio critica
  • R. Merkelbach et M. L. West, Fragmenta Hesiodea, Oxonii, 1967 Recensio critica

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hesiodum spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •