Henricus Dunant
Henricus Dunant sive plene Ioannes Henricus Dunant (natus Genavae die 8 Maii 1828; mortuus in vico Helvetico Heiden die 30 Octobris 1910) fuit mercator, humanista, homo beneficus, conditor Consociationis Internationalis Crucis Rubrae[1], et suasor primi Conventus Genavenses.
Dunant tempore belli alterius de libertate Italiae iter negotiale faciens Iunio 1859 post pugnam Sulpherinensem permultos milites gravibus vulneribus affectos in campo iacentes vidit. Quibus quomodo maxime permotus auxilium ferre ipse conatus esset, libro "Un souvenir de Solférino" ("Admonitio Sulpherini") descripsit, quem anno 1862 suis sumptibus in publicum edidit. In hoc libro, mox in complures linguas verso, suasit, ut iam in pace consociationes ad vulneratos curandos conderentur, porro ut per foedera inter populos icta sanciretur homines militibus vulneratis auxiliantes habendos esse inviolabiles utrique exercitui. Ita effectum est, ut aliquanto post Consociatio internationalis crucis rubrae conderetur.
Praeterea Dunant, ut erat pacifista, commercio epistularum cum Bertha von Suttner auxilium humanitarium et iura mulierum promovere conatus est.
Anno 1901 Dunant Praemium Nobelianum Pacis Componendae una cum Friderico Passy accepit.
Asteroides 1962 Dunant in eius honorem nominatus est.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Societas Henricus Dunant (Francice)
- Museum Henricus Dunant (Germanice)
- De Henrico Dunant in pagina (nobelprize.org) Nobeliano Pacis Praemio dicata (Anglice)
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati, fasc. 166, anni 2006
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |