Jump to content

Georgius (princeps Graeciae)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Princeps Georgius

Georgius (Graece Γεώργιος; natus Corcyrae die 24 Iunii 1869; mortuus Sancto Clodoaldo Franciae die 25 Novembris 1957) fuit princeps Graeciae et gubernator Rei Publicae Creticae.

Fuit filius secundus regis Georgii I uxorisque eius Olgae. Anno 1898 electus est a Magnis Potestatibus ut gubernator fieret insulae Cretae, quae usque ad hunc annum fuerat praefectura Imperii Ottomanici. Hoc munus tenuit a die 18 Novembris 1898,[1] sed die 12 Septembris 1906, res novas ab Eleutherio Benizelo aliisque motis, Georgius dimissionem praetulit et ab insula discessit; in loco suo acceptus est ut gubernator vir publicus Graecus Alexander Zaimes.

Die 21 Novembris 1907 Lutetiae[2] in matrimonium duxit principissam Mariam Bonaparte, psychologam discipulamque Sigismundi Freud, et ex ea genuit:

Principissa Maria Bonaparte
  • Petrus (1908-1980), eruditus de rebus Thibetanis
  • Eugenia (1910-1988), quam nupsit princeps Dominicus Radziwiłł
  1. [1]
  2. Vide L'Illustration no. 3367.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ανδρέας Σκανδάμης, Πρίγκηψ Γεώργιος, η ζώη και το έργον του. Athenis 1955.
  • The Cretan Drama: the life and memoirs of Prince George of Greece, High Commissioner in Crete (1898-1906) ed. A. A. Pallis. Novi Eboraci 1959.
  • R. F. Holland, "Nationalism, Ethnicity and the Concert of Europe: the case of the High Commissionership of Prince George of Greece in Crete, 1898-1906" in Journal of Modern Greek Studies vol. 17 (1999) pp. 253-276.