Genucius Cipus
Appearance
Genucius Cipus fabulosa persona Romana quae in primis temporibus ReiPublicae Romanae vixisse fertur. Permultae de illo narrationes a classicis scriptoribus exstant, ex quibus illa quam Valerius Maximus tradit locupletissima est.
Historia fabulosa Genucii Cipi
[recensere | fontem recensere]Cipus praetor Romanus fuisse dicitur cui incredibile prodigium factum est. Nam, fusis hostibus, Romam cum exercitu suo rediens, vultum suum in rivi cuiusdam aqua casu vidit in quo cornua erepserant.
Ab haruspicibus responsum accepit se regnaturum, si Urbis moenia ingressus esset; quod ne adveniret sponte sua se exsilio dedit.
Senatus Romanus, illi gratiam agens, tot jugera dedit quot diurnus labor arare permitteret. Quae omnia ut ab oblivione vindicarent, cornuti viri effigies in porta Rauduscula incisa est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Valerius Maximus Factorum et dictorum memorabilium libri V,6 § 3
- Publius Ovidius Naso, Metamorphoseon Libri, XV. 565 et sqq.