Jump to content

Gaius Antonius Hybrida

E Vicipaedia

Gaius Antonius Hybrida (natus circa annum 106 a.C.n. – mortuus post annum 42 a.C.n.) fuit vir consularis Romanus. Anno 63 a.C.n. collega Ciceronis in consulatu fuit. Tum occulte coniurationi Catilinae favisse, quam armis opprimere coactus est, dicebatur.

Nobili gente plebeia Antoniorum ortus, Gaius filius clarissimi oratoris Marci Antonii et frater minor Marci Antonii Cretici, ita patruus triumviri Marci Antonii et eius fratris Lucii Antonii erat. Duae filiae ei fuerunt : Antonia Hybrida Maior Lucio Caninio Gallo nupsit et Antonia Hybrida Minor patrueli Marco Antonio a quo repudiata est[1].

De cursu honorum

[recensere | fontem recensere]

Bello Mithridatico Syllam in Asiam secutus est (87-83 a.C.n.), ut aequum erat : nam patrem Marcum Antonium Mariani interfecerunt. In quo bello praefectus equitum in Graecia fuit ubi varia furta commisisse dicitur : certe repetundarum a Gaio Caesare anno 76 a.C.n. accusatus, tum absolutus est[2]. Iam senator anno 70 a.C.n. erat quia illo anno a severis censoribus Lucio Gellio et Gnaeo Cornelio Lentulo indignitatis causa e senatu expulsus est.

Tribunus plebis circa 68 a.C.n., praetor 66 a.C.n. cum Cicerone ludos magnificos edidit cum scaena argentea[3], consul 63 a.C.n. cum eodem Cicerone factus est. Illis comitiis societatem iniisse dicitur cum Catilina[4] ut ambo consules fierent, repulso Cicerone. Quae spes eum fefellit. Nihilominus coniurationi favit, ignave tamen et occulte ob metum, et mense decembri in ipsum Catilinam ad Faesulas in Etruriam cum exercitu a senatu missus est. Tunc morbum sive verum sive fictum adlegans pugnae non interfuit sed legiones legato Marco Petreio tradidit qui Catilinarios ad Pistorium delevit (ianuario 62 a.C.n.). Quia Antonii auspiciis pugnatum erat imperator a militibus conclamatus est, sed mortuorum numerus minor fuit quam ut triumphare posset.

Cicero qui Romae manere cupiebat provinciam Macedoniam quam sorte duxerat collegae cessit, qui proconsul Macedoniae annis 62-60 a.C.n. fuit. Proconsulatugloriam adeptus non est : non tantum enim socios populi Romani diripuit sed etiam a Bastarnis et Dardanis victus aquilas legionum suarum amisit[5]. Postquam Romam rediit Gaius Antonius Hybrida maiestatis et repetundarum a Marco Caelio Rufo et Quinto Fabio Maximo et Lucio Caninio Gallo (qui eius gener postea fuit !) postulatus et a iudicibus damnatus in insulam Cephalleniam exsul proficisci constituit (59 a.C.n.). Quae in Catilinae coniuratione gesserat quoque accusatores, qui ab ipso Caesare contra eum subornati a Cicerone dicebantur, ei obiciebant : quocirca Cicero eum defendit et ita inimicitiam Caesaris consulis sibi meruit[6]. Certe Antonius damnatus velut dominus insulae in Cephallenia opulentam vitam agebat et iam novam urbem ibi condere in animo habebat[7]. Nec ante Caesarem dictatorem Antonius Romam revocatus est, cum denuo ei in Curia inter senatores sedere licuit[8]. Quin etiam anno 42 a.C.n., cum triumviri Romae dominabantur, Marci Antonii gratia censor cum Publio Servilio Rufo electus est. Brevi postea obisse videtur.

  1. Plutarchus, Ant. 9.
  2. Plutarchus, Caesar 4. Q. Cicero, Pet. Cons. 8. Asconius Tog. 88.
  3. Pro Murena 40. Valerius Maximus II.4.6. Plinius HN 33.53.
  4. Asconius 83. Quintus Cicero 8.C
  5. Dio Cassius 38.10. Titus Livius Per. 103.
  6. Dio Cassius XXXVIII.9. Cic. Pro Flacco 5 et 95. Scholia Bobiensia ad Flac. 5.
  7. Strabo, Geographica X.2.13
  8. Cicero, Phil. II,98-99

Plura legere si cupis...

[recensere | fontem recensere]