Jump to content

Fridericus Balart

E Vicipaedia
Wikidata Fridericus Balart
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Balart: imago
Fridericus Balart: imago
Fridericus Balart: subscriptio
Fridericus Balart: subscriptio
Nativitas: 1831; Pliego
Obitus: 1905; Matritum
Patria: Hispania

Memoria

Sepultura: Sacramental de San Lorenzo y San José cemetery

Fridericus vulgo Federico Balart Elgueta (natus Pliego in Murciano die 22 Octobris 1831, obiit die 11 Aprilis 1831 Matriti), fuit diurnarius, scriptor, litterarum studiosus, poeta et politicus homo Hispanicus. Balart Regiae Academiae Hispanicae sodalis fuit accurate in eam anno 1905 cooptatus est, sed cathedram numquam adiit, quia paulo post mortuus est. Pseudonyma Nadie sive Un aficionado sive Cualquiera habuit.

Aetate annorum undeviginti in Hispaniae caput venerat ut iurisprudentiae studeret. Anno 1870 in Ministerio de rebus internis secretarius secundus nominatus est, postea Consiliarius publicus fuit: annis inter 1870 et 1870 senator vicarius urbis Motril (in Provincia Granatina) fuit et annis inter 1872 et 1873 senator Provinciae Castaliae. Etiam actuarius in Mensa argentaria Hispanica necnon censor in theatro fuit.

Anno 1861 primum de litteris et arte in periodico "El Globo" scripserat , postea foliis "La democracia" symbolas suas attulit. In principio implacabilis et infalmmatus in temporis cursu mystica Christiana attactus est. Rector Theatri Hispanici Matritensis poesi molli in uxoris Lolae Anza mortem praecocem exarata homines multos movit (»Dolores«, editio altera Matriti 1895). Etiam tomus praetitulatus »Horizontes« editionibus pluribus gaudebat. Scriptum autem »El prosaismoen el arte« (1895) testimonium dat de fundamentis aestheticis.

  • Sus mejores versos: Dolores; Horizontes. Matriti, s. n., 1912.
  • Dolores, ed. Palmar Álvarez Blanco, Dueñas (Palencia): Simancas, 2003.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]