Francus (nummus)
Franc | |
---|---|
1 francus Helveticus 1983 | |
1 francus Francicus 1991 | |
5 franci Belgici 1994 | |
1 francus Luxemburgicus 1990 | |
1 francus Monacensis 1978 | |
100 franci Saarlandenses 1956 |
Francus est unus e nonnullis monetae unitatibus. Francus Francicus fuit moneta Franciae usque ad 1999, cum euro ascitus esset (de iure; 2002 de facto). Francus Helveticus est maior moneta mundialis propter momentum institutionum aerariarum Helveticarum. Nomen dicitur derivatum esse ex verbis francorum rex, inscriptione Latina in primis nummis Francicis et usque ad saeculum 18 inscriptis, aut ex franc, vocabulo Francico, 'liber' significante.
Inter civitates ubi francus invenitur sunt Helvetia, Lichtenstenum, et plurimum Africae Francophonicae. Ante euronem ortum, franci etiam in Francia, Belgio, Luxemburgoque adhibebantur, cum Andorra et Monacum francum Francicum pro moneta legitima (francus Monacensis) acciperent. Francus etiam intra colonias imperii Francici adhibebatur, inter quas insigniter Algeria et Cambodia.
Unus francus plerumque in centum centesimas dividitur. Signum franci Francici erat F interlineatum (₣), vel usitatius solum F. Argentariae et mercatus aerarii imminutionem FF pro franco Francico adhibebant ut eum a franco Belgico (FB), franco Luxemburgico (FL et FLux), aliisque francis distinguerent. Nomen franci in lingua Luxemburgica est frang (pluralis frangen).
Civitates francum adhibentes
[recensere | fontem recensere]CFA Francice est Communauté financière africaine ('Communitas argentaria Africana') et in Africa aequinoctiali, Coopération financière en Afrique centrale ('Cooperatio argentaria in media Africa').
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Baltensperger, Ernst. 2012. Der Schweizer Franken: eine Erfolgsgeschichte: die Währung der Schweiz im 19. und 20. Jahrhundert. Ed. 2a. Turici: Verlag Neue Zürcher Zeitung. ISBN 9783038237938.
- Einaudi, Luca. 2001. Money and politics: European monetary unification and the international gold standard (1865–1873). Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0199243662.
- Einzig, Paul. 1933. The sterling-dollar-franc tangle. Novi Eboraci: The Macmillan Company.
- Marain, Frederik. 1999. Van frank tot euro: de Belgische frank van 1830 tot nu. Tielt: Lannoo. ISBN 9020935763.
- Wolfe, Martin. 1968. The French franc between the wars, 1919–1939. Novi Eboraci: AMS Press.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad francum spectant. |