Ex Machina
Ex Machina est pellicula utopica (vel dystopica) Britannico-Americana anno 2015 in cinematographea delata. Quam faciendam pelliculam moderatus est Alexander Garland tiro, qui etiam scriptum scaenarium paravit. Idem moderatione et scaenario cinematographicis praemium British Independent Film Awards meritus est.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Caleb Smith, programmator societatis quaesitoriis designandis machinis, ad domicilium montanum invitatur, ubi unam degat septimanam apud Nathan Bateman, operum directorem societatis, qui in castello suo vitam solitariam agit cum Kyoko famula. Quo cum venisset, Caleb certior fit se electum esse, qui examini Turing intersit. Fatetur enim Nathan, se intellegentia artificiali usum aedificasse gynaecoidem, quam Avam appellat. Iam Avam dicit in simplici examine Turing probatam esse. Nunc autem Calebi mandat, ut ipse experiatur Avam, an vere cogitare intellegenterque se gerere possit, an speciem humanae similitudinis efficere possit.
Ava non solum corpus roboti habet, sed etiam figura forma vultu iuvenem simulat feminam, quae pulchritudine et sensibilitate et elegantia sua quemlibet in credulitatem inliciat. Ava cubiculo suo continetur. Dum inter se sermocinantur, Ava se mundum qui extra est experiri velle dicit, simulatque amorem romanticum, cui Caleb facile respondet.
Cum privatim loqui voluerunt, Ava fluentum electricitatis intermittendo ad tempus impedire potest instrumentum custodiarium, quo Nathan conversationem eorum observare solet. Quibus interruptionibus etiam systema securitatis aedificii ita movetur, ut omnes claudantur ianuae. Cum Nathan moribus suis iniucundis taedium sui moveat, Caleb mox benignitate erga Avam ceterasque famulas adficitur. Praeterea certior fit de Nathani consilio: nam post examen Turing Nathan renovato programmate Avam alieno ingenio instructam re vera perimere in animo habet.
Cum deinde conveniunt Caleb et Ava, ille huic hoc consilium aperit. Avae auxilium petenti Caleb suum declarat consilium: curabit, ut se inebriet Nathan; ita mutabit systema securitatis, ut ianuae in intermissione electricitatis apertae remaneant; deinde una discedant.
Nathan autem se conversationem secretam amantium clam observare potuisse dicit: Avam modo, ut adiuvante Calebe ex cubiculo exire possit, amorem simulare. Nathan, cum Avam ex cubiculo exeuntem ac cum Kyoko conloquentem videt, Calebe ictu contuso Avam properat impeditum, quae vehementer se defendit. Kyoko a Nathan impotens fit, sed Ava certamine profligata nocitaque eum demum telo trucidat, damnaque quae acceperat membris ceterorum robotorum reficit, cuteque artificiali ceterarum gynaecoidum utitur, ut perfectae feminae faciem obtineat. Discedens oculos ad Kyoko impotentem convertit, sed, denuo incitato systemate securitatis, Calebem in cubiculo inclusum desperateque Avam implorantem negligit. Conscendit helicopterum, quo Caleb domum rediturus erat. In urbem vecta inter homines coalescit vitam novam incohatura.
Distributio partium
[recensere | fontem recensere]- Domhnall Gleeson: Caleb
- Alicia Vikander: Ava
- Anscarius Isaac: Nathan
- Corey Johnson: auriga helicopteri
- Evie Wray: scriba a secretis
- Chelsea Li: scriba a secretis
- Deborah Rosan: offici dux
- Sonoya Mizuno: Kyoko
- Symara A. Templeman: Katya
De pellicula
[recensere | fontem recensere]In Ex Machina Alexander Garland has magnas notiones annorum 1940 ad intellegentiam artificialem pertinentes in quaestionem defert:
- Docet, quam periculosum sit artificiales creare figuras, quae "vallem formidabilem" trangressae in examine Turing probentur.
- Ostendit, quid periculi sit robotis permittere, ut leges Asimovianas negligant.
De periculis intellegentiae artificialis monere per se magni momenti esse constat. Sed, ut ipse observat Caleb, aliquantum videtur conferre ad deterendam fiduciam experimenti cui interest, quod res intellegentia artificiali creatae virgines sexuales sunt ad obtutum masculinum idoneae. Quae cum ita sint, pellicula ad duas normas redigi videtur: ex una parte, de rebus magnis monet; ex altera, cuppedinem oculorum praebet. Felix, qui ambobus bonis fruatur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)