Jump to content

Egregorus

E Vicipaedia
Victor Hugo (1853), qui vocabulum anno 1859 excogitavit.

Egregorus (Graece ἑγρήγορος 'custos, spectator') est notio occulta quae formam cogitationis vel communem gregis mentem repraesentat, entitas psychica se dirigens quae in cogitationibus gregis hominum consistit, quas praeterea movet. Coniunctio symbiotica inter egregorum et suum gregem cum recentioribus notionibus non occultis corporationis (ut entitas legitima) et mema comparata est

Vocabulum a Victore Hugo poeta Francico excogitatum est, primum poemati La Légende des Siècles ('Legenda saeculorum') anno 1859 Francice adhibitum. Eliphas Lévi, in libro Le Grand Arcane, egregoros cum spectatoribus angelicis comparat, de patribus traditionalibus nephilim, quos "entitates terribiles" appellat, quae "nos immisericorditer contundunt quia insciae vitae nostrae sunt."[1][2] Notio egregori sese ut forma cogitationis gregis in operibus Ordinis Hermetici Aurorae Aureae et Rosicrucianorum evoluta est,[3] et a Valentino Tomberg et aliis scriptoribus commemorata est. Bene nota est nomine GOTOS Fraternitatis Saturni.[4]

Nexus interni

  1. Anglice: "crush us without pity because they are unaware of our existence."
  2. Lévi 1868:127–130, 133, 136.
  3. Fama Fraternitatis Rosae Crucis (1614): Manifesto: Positio. Epilogus, p. 25.
  4. Flowers 1995:36–38.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]