Disputatio:Filix
Appearance
Movenda?
[fontem recensere]Pagina "Pteridophyta" perlecta, mihi videtur "filices" sicut hic definimus eandem rem esse atque Monilophyta. An verum est? Andrew Dalby (disputatio) 14:33, 11 Ianuarii 2015 (UTC)
- Controversum est. Filices, monilophyta, polypodiophyta, filicophyta similia sunt, sed varii botanistae variis utuntur definitionibus. Exempli gratia, hic tractatus nomini q.e. Monilophyta obtrectat et "Polypoliophyta" proponit. Vide etiam en:Talk:Fern. Ad tempus, filicem vocabulum Latinissimum optavi, saltem donec disceptatio solvitur. Fortasse monilophyta huc redirigi potest? Lesgles (disputatio) 18:55, 11 Ianuarii 2015 (UTC)