Childericus III
Obitus: unknown value, 754; unknown value
Familia
Childericus III (natus circa annum 720, mortuus circa 755) erat ultimus rex Francorum ex familia Merovingorum ab anno 743 ad usque 751.
Filius fuit regis Chilperici II, sed Carolus Martellus, qui regno Francorum maior domus re vera potestatem habuit, Childericum post mortem Chilperici II anno 721 in monasterium misit atque primo sine rege regnavit. Anno 741 Carolus Martellus mortuus est, ei maiores domus Pippinus et Carolomannus successerunt. Ut potentiam eorum nondum confirmatam munirent, iterum regem Merovingum proclamaverunt et idcirco Childericum e monasterio liberaverunt. Sed nihil hic egit, dum anno 751 Pippinus papa Stephano II adnuente Childericum desposuit et ipse rex Francorum factus est. Childericus III iterum in monasterium missus circa annum 755 mortuus est. Rex filium unum nomine Theudericum habuisse dicitur, qui etiam monasterio vitam finire debuit. Id fuit finis domus Merovingorum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |