Jump to content

Chamois

E Vicipaedia
Chamois Rhamsis II filii imago
Haec pagina ad Chamoin Rhamsis II filium spectat. Siquid petis eiusdem nominis, videas quaeso s.v. Chamois (discretiva)
Chamois
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
xamwAs
Translitteratio c-m-Wɜs.t

Chamŏis[1] (Aegyptie c-m-Wɜs.t, fortasse IPA: /xaʕm'wiʔsə/, "Apparens in Thebis") filius quartus Rhamsis II, secundus Esenophridis[2] uxoris, et inter tot fratres et sorores, longe praeclarissimus.

Chamois conflictantibus nationibus adulevit. Videtur proelio illi apud Cades facto interfuisse, et nonnullis aliis. Post iuventutem inter proelia, factus est sacerdos sem (seu setm) dei Phthae Memphites, anno fere sedecim patris regnantis, primum sub sem principalem Huiam, dein solum. Sacerdos sat strenuus fuit, et inter alia aliquot tauros Apin incarnantes sepelivit.

Anno fere 25, frater maior Rhamses factus est heres patris sui, et c. 30 anno, Chamois praefectus est Triacontaeteridibus (Ḥb-Sd)[3] nuntiandis, quae festivitates Memphi haberi soluerunt, sed nonnullae in Aegypto Superiore, in Lucinae Civitate et Silsili. Inter sacerdotium suum, fortasse templum Phthae auxit Memphiticum. Memphidi et aliquando praefectus est.

Chamois monumenta regum patriciorumque priorum, e.g. Sebercheris (Špś-Kɜ=f),[4] Sephris (Śɜḥw-Rc),[5] et Rathuris (Nj-Wśr-Rc Ỉnny).[6] Renovavit et pyramidem Onni (Wnỉś).[7] Quae opera antiquitatis renovandae in inscriptionibus suis "amori antiquitatis" attribuere solebat (e.g. vide infra), unde nonnumquam "Aegyptologus Primus" dicitur. Talia opera fecit seriore sacerdotio sem, cum titulo additicio "Praefecti Artificum." Nonnullae igitur renovationes factae sunt Chamoe iam Sacerdote Magno Phthae Memphitico, anno fere 45 Rhamsis II.

naA
a
wn
U7
r
r
f
pAwt
Z1 Z1
zp
Z2
SpssA1Z2Z11wHAt
t Z1
Hn
a
mn
n
x mnx
Y1
ir
r
t Z2
z
n
nb

Translitteratio

… n cɜw.n
mrr=f pɜwty.w šps.w ỉmy.w ḥɜ.t
ḥnc mnḫ ỉr.wt=sn nb …

Lingua Latina

… tantus erat
amor eius priscorum patriciorum antiquitatis
et virtutis factorum eorum omnium …
– Inscriptio Chamois in statua Kɜ-Wcb regii filii (JE 40431)[8]
― convertit Iustinus

Chamois factus est heres patris sui aetatis anno 50, sed quinque annos post, vitae defunctus est. Ei successit Amenephthes (Mr-n-Ptḥ)[9]

Chamoi fuerunt, nobis noti, duo filii, unaque filia. Filius maior, Rhamses nomine, in statua cubica Memphi reperta commemoratur. Filius alter, Horus[10] nomine, factus est Sacerdos Maximus Phthae Memphiticus. Chamoi etiam fuit filia nomine Esenophris quae patruo suo Amenephthi nupsit.

Nepos unus nobis notus est: Horo enim filio suo fuit filius qui et Horus nuncupatus est, qui nepos denique factus est vezirus Aeypti, quo munere iam fungebatur regnante Rhamse III.

Memoria Chamois diu in memoria Aegyptiorum permansit. Sacerdos et antiquitatis studiosus potius magus et vispellio memorabatur antiheroicus. His fabulis solet praenomine titulove Stne (cui pro commentatione nostra forma Latina ficticia "Sethnis" detur) saepius vocari quam Chamois.

Duas narrationes maiores, lingua Demotica, aevo Graecoromano rescriptas habemus.

  • Setne I (titulus Aegyptologicus) seu Fabula Sethnis Chamois et Nepherchepthae et Averis uxoris suae et Berenebis filii sui (titulus Demoticus priscus.)
    Sethnis cum fratre suo alumno Inarote sepulchrum Nepherchephthae invadit, ut Librum Thoth furetur. Apparent autem manes Averidis, Nepherchepthae uxoris, quae fabulam tragicam suam Sethni narrat ad eum commovendum. Sethnis librum nihilominus subripit, et Nepherchephtham evadens fugit. Ulciscentibus lemuribus, Sethnis librum reddit, veniamque petit.
  • Setne II (titulus Aegyptologicus. Numerus spectat ad ordinem publicationis, sed fabula secundae narrationis videtur locum habere ante prioris.)
    Sethnis et uxor liberos concipere frustra conantur. Post remedium magicum mirissimus genuitur filius, nomine Siosiris. Siosiris sapientissimus est et praeter naturam citissime crescit. Siosiris patrem suum vivum per Inferos ducit, aulas infernales, Osirin, et poenas damnatorum ostendens (hic inest episodium pericopae Novi Testamenti de Lazaro et divite simillimum). Postea, magus Aethiopicus ad aulam Pharaonis venit, et provocat magos Aegyptios ad dedecus Aegypto inferendum. Cum nemo provocationi aequus sit, Siosiris longissima narratione de mago Horo Thois filio narrat. Fabula narrata, Siosiris magum Aethiopicum vincit, et se esse Horum ipsum Thois filium, per metempsychosin redivivum proclamat. Siosiris-Horus-Thois-Filius evanescit, patre maerente, sed Sethnis mox cum uxore novum filium concipit.

Sunt et nonnulla fragmenta minora, e.c. unum quo Sethnis caedem sanguinolentum pro larva ulciscitur, alium quod videtur esse ex versione varia fabulae Setne II, etc.

De appellatione Stne

[recensere | fontem recensere]

Appellatio Stne, sive titulus sive praenomen sit, a titulo Sm seu Stm, id est sacerdotis genere, deduci patet. Et habemus quidem fragmenta fabularum de "Sethnibus" aliis quam Chamoe. Franciscus Griffith[11] proposuit Σεθῶν Herodoteum esse idem nomen. Quod nomen sane non patet utrum sit *Sethōs -ō m., an Sethōn indec.: illa quidem forma cum aliorum scriptorum Sētho, nempe Sthy, bene convenit (cum reges Sethos nomine dictae aetati haud pertineant), haec autem cum Stne sat bene consonat. Herodoti Sethon Vulcani (id est Phthae) sacerdos fuit, et mira passus est, sed Chamoe numquam regnante, Sethon alius esse videtur. Nonnulli tamen Aegyptologi credunt narrationem Herodoteam de Sethon esse versionem Graecam fabulae cuiusdam Sethnis ipsius Chamois.

  1. Syncelli Ecloga Chronographica p. 108: ιδʹ Αἰγυπτίων ἐβασίλευσεν ιδʹ Χαμοῒς ἔτη ιβʹ. τοῦ δὲ κόσμου ἦν ἔτος ͵γρμεʹ. Licet, Syncellus non Chamoin nostrum commemorat, sed regem quendam Ramessidam eiusdem nominis Vicesimae Dynastiae.
  2. Mentio uxoris Rhamsis II nusquam invenitur, quoad scio, apud fontes classicos, sed nomen Ȝs.t-Nfr.t a Graecis Ptolemaici regni ita scriberetur.
  3. Tabula Rosettana: κυρίου τριακονταετερίδων "domini trigintenniorum."
  4. Manethonis Aegyptica, frag. 14: ζʹ Σεβερχέρης ἔτη ζʹ. Forma Manethoniana fortasse Špś-Kɜ-Rc respondet.
  5. Manethonis Aegyptica, frag. 18: βʹ Σεφρὴς ἔτη ιγʹ. Forma Manethoniana fortasse Śɜḥw-pɜ-Rc respondet, nam tempore Hellenistico Aegyptii saepius solem et cum nomen esset dei cum articilo definito commemorare.
  6. Manethonis Aegyptica, frag. 18: ϛʹ Ῥαθούρης ἔτη μδʹ.
  7. Manethonis Aegyptica, frag. 18: θʹ Ὄννος ἔτη λγʹ.
  8. Inscriptionis textus inveniri potest in Stephani Snape commentatione Khaemwese and the Present Past: History and the Individual in Ramesside Egypt.[1]
  9. Syncelli Ecloga Chronographica p. 80: γʹ Ἀμενεφθῆς ἔτη κʹ. Forma fortasse Ỉmn-m-Ptḥ respondet.
  10. Ḥr.ỉ, sed id nomen quoad decerni potest est forma nominis Ḥr.w "Hori," quod cum dei sit nomen, et hominibus nonnumquam datum fuit. Sed fortasse e contrario est potius nomen Ḥr.w-ỉw "Harieus".
  11. Stories of the High Priests of Memphis: The Sethon of Herodotus and The Demotic Tales of Khamuas (1900).