Carolus Darwin
Carolus Darwin[1] seu Darwinius,[2][3] vulgo plene Charles Robert Darwin (natus die 12 Februarii 1809; mortuus die 19 Aprilis 1882) biologus, palaeontologus, et zoologus Anglicus, hodiernas evolutionis per selectionem naturalem theorias proposuit. Prima operis clarissimi editio On the Origin of Species (De origine specierum) anno 1859 prodit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Natus est Salopiae die 12 Februarii 1809. Mortuus est apud Downe Cantii die 19 Aprilis 1882. Medicinae ab anno 1825 Edinburgi studuit et Cantabrigiae scientiis naturalibus, praesertim autem geologiae botanicaeque. Ibi anno 1831 prima vice ab alma matre laureatus est. Eodem anno comes factus est excursionis quinque annorum in navigatione Beagle navis, praefecto Roberto FitzRoy; Brasiliam visitavit, fretum Magellanicum, occidentem Americae Australis oram, insulas Oceani Pacifici australis. Mense Octobri 1836 in Angliam reversus est. Inde ab anno 1842 in latifundiis Downe (ad Bromley) vixit, ubi comitatus magistratus fuit.
Cum annis inter 1837 et 1838 diversa in geologicis vulgavisset (i.a. de lumbricidis), editum est anno 1839 diarium observationum (»Journal of researches in natural history and geology«) tamquam pars tertia descriptionis de tota excursione Fitzroyana. Quae pars anno 1845 Londinii iterum modo ab aliis rebus absoluto edi potuit sub titulo »Voyage of a naturalist round the world«. Fructus zoologici istius expeditionis a dominis Owen, Waterhouse, Gould, Bell et Jenyns tractati sunt et hinc, cum praefatione Darwiniana, editus est liber hic: »Zoology of the voyage of H. M. S. Beagle« (1840–48)
Quamvis iam librum anno 1842 de structura et frequentia coralliorum scopulorum cum momentis et zoographicis et geologicis edidisset, plures lucubrationes Darwinianae tantummodo de geologia (praesertim Americae Meridianae) agebant, velut: »Geological observations on volcanic islands« (1842); »Geological observations on South America« (1846). Zoologus, palaeontographus et explorator inclutissimus ingenium suum triplex in opere hoc ostendit: »Monograph of pedunculated and sessile Cirripedia« (1851–53); cui sequebantur »On fossil Balaenidae« (1854) et »On the various contrivances by which British and foreign orchids are fertilized« (1862); »The movements and habits of climbing plants« (1865). Tunc autem opus eius magum et sine dubio famosissimum prelo mandatum est de specierum origine: »On the origin of species by means of natural selection«, 1859. Id opus mox in multa idiomata conversum res novas in scientia naturali exorsum est.
De specierum novarum origine meditatio prima facta est in itinere circa orbem terrarum facto. Facta varia expansionis geographicae rerum organicarum et propinquitas nonnullorum Americanorum cum emortuis secundum Darwin tantummodo sic solvi potuerit: ex origine saepius mutata e pristino statu. Intellexit doctrinam de specierum constantia permanentiave falsissimam esse. Itaque incohavit indagare de bestiarum domesticarum (praesertim columbarum) mutationibus necnon de plantis cultivatis mutabilibus. Series innummerabiles observatorias colligebat, quae confirmationi essent. Iste homo doctus vidit factorem quendam innatum esse in natura, qui analogice ac cultivatio artificialis, e multitudine plantarum bestiarumque meliora seligeret et porro promoveret. Sic naturalis pugna de existentia fit, quae vulgo Darwinismus nuncupatur. Opus citatum praeludio esse dixit cui capitula explicativa ampliora in operibus variis specialibus sequebantur: Variation of animals and plants under domestication (1867); The descent of man and on selection in relation to sex (1871); Expression of the emotions in men and animals (1872); Insectivorous plants (1875); The effects of cross-and self-fertilisation in the vegetable kingdom (1876); The power of movement in plants (1880); The formation of vegetable mould through the action of earthworms (1881).
Gravitudo
[recensere | fontem recensere]Carolus Darwin velut Nicolaus Copernicus et Isaacus Newtonus omnes homines doctos movisse fertur. Libro Darwiniano edito sententiae atque methodi exploratorum multis in campis omnino versae sunt, non solum in botanica sive zoologia. Cum Darwin hominem naturae viventis membrum esse sivisset philosophiam et anthropologiam cum scientiis naturalibus in mutuos effectus contintuatos dirigebat. Methodus genetica atque perseverantia in emolumentis observandis, ut facta omnia melius agnoscantur, formula magica in scientia quadam valde multiplici factae sunt.
Darwin ante mortem gavisus est triumpho doctrinae suae acto; praesertim in Germania multi eius sectatores facti sunt et adversariorum impetus silescebatur. Carolus Darwin ipse sententiis hostilibus maxima humanitate et clementia contradicebat. Homo iste illustris vestigia nova scientifica identidem ipse revidebat, ne postea indagationibus falsis adhibitis umquam eorum pravitas manifestari posset. Darwin ipse homo valde modestus et mitis fuisse videtur itaque anno 1897 in eius honorem monumentum Salopiae erectum est, quod H. Montford.
Avus suus erat Erasmus Darwin. Darwin Regalis Societatis Londiniensis sodalis fuit ab anno 1839.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1839, The Voyage of the Beagle (Iter navis 'Beagle' ).
- 1859, On the Origin of Species by Means of Natural Selection, or the Preservation of Favoured Races in the Struggle for Life (De origine specierum per selectionem naturalem, vel praeservatio stirpium fortunatiorum quae supervivere contendunt).
- 1871, The Descent of Man, and Selection in Relation to Sex (Progenies generis humani et selectio erga sexum).
Clarus locus adlatus
[recensere | fontem recensere]"Huic conspectui vitae inest quaedam maiestas, singulis viribus suis praeditae, initio in paucas formas aut tantum in unam inspiratae; itaque dum hic planeta secundum legem fixam gravitationis tenorem suum provolvendo sequi perrexerit, exinde principio tam simplici formae pulchrae et mirae innumerabiles ortae sunt et oriri pergunt."—Darwin 1859: 492.
Species e Darwinio appellatae
[recensere | fontem recensere]- Abutilon darwinii, planta
- Boursinidia darwini, papilio
- Gossypium darwinii, planta
- Lecocarpus darwinii, planta
- Pleuropetalum darwinii, planta
- Tiquilia darwinii, planta
Nexus interni
- Familia Darwinia
- Machina Darwiniana
- Museum phyleticum Ienense
- 1991 Darwin, asteroides systematis solaris
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Kardiner, Abram, et Edward Preble. 1961. "Charles Darwin: A Second Life." In They Studied Man. Ediderunt Abram Kardiner et Edward Preble, 17–36. Clevelandiae et Novi Eboraci: World Publishing Company.
- Bowler, Peter J. 2013. Darwin Deleted. Imagining a World Without Darwin. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-06867-1.
- Browne, Janet. 2002. Charles Darwin. The Power of Place. 2 vol. Novi Eboraci: Knopf.
- Engels, Eve-Marie, ed. 2009. Charles Darwin und seine Wirkung. Francofurti ad Moenum: Suhrkamp. ISBN 978-3-518-29503-8.
- Hemleben, Johannes. 2004. Charles Darwin: Mit Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Editio quarta decima. Reinbek: Rowohlt Taschenbuch Verlag, ISBN 3-499-50137-6.
- Herbert, S. 2005. Charles Darwin, Geologist. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press. ISBN 0-8014-4348-2.
- Stott, Rebecca. 2003. Darwin and the Barnacle. Londinii: Faber and Faber. ISBN 0-571-20966-1.
- Charles Darwin: Die Fahrt der Beagle. Druck: Clausen & Bosse, Leck, marebuchverlag, Hamburgi 2006. ISBN 978-3-936384-95-6.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Carolus -um Darwin": 1866 Diploma; 1877 Oratio; 2005 "Carolum Darwin": oratio; vide et disputationem
- ↑ "Caroli Darwinii", cas. gen.: 1895 (vide p. 495 apud Google Books)
- ↑ "Darwinii" (forma inflecta sine praenomine usitata): 1912 (vide p. 55); vide et disputationem; cf. plura nomina zoologica
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Darwin spectant. |
Vide Carolus Darwin apud Vicifontem. |
- Bibliotheca Darwiniana/opera omnia
- De Carolo Darwin apud Creationwiki
- De Carolo Darwin in Archivo Regalis Societatis
- Viri
- Nati 1809
- Mortui 1882
- Agnostici Anglici
- Alumni Universitatis Edinburgensis
- Anthropologi Britanniae
- Auctores Anglici
- Biologi evolutionarii
- Carcinologi
- Carolus Darwin
- Entomologi
- Historia biologiae evolutionariae
- Palaeontologi Britanniae
- Scriptores Angliae
- Socii Academiae Leopoldinae
- Socii Regalis Societatis Londiniensis
- Sodales Societatis Entomologicae Londiniensis
- Sodales Societatis Zoologicae Londiniensis
- Theoristae
- Zoologi Britanniae