Jump to content

Baiarum libri

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Effigies Pontani saeculo XV facto e museo municipali Genuae

Baiae aut Baiarum libri aut titulo pleno Hendecasyllaborum sive Baiarum libri duo scripti sunt Latine a Ioanne Ioviano Pontano. In his libris sunt vel septuaginta carmina erotica de libidinibus Pontani et amicorum suorum ad mare et in balneis Baiarum cum meretricibus nonnullis. Inter amicos multi fuerunt participes Academiae Pontanianae. Virorum nomina vera in libro scribuntur, puellarum autem nomina poetica aut ficticia. Pontanus mortuus est anno 1503; haec carmina edita sunt anno 1505, et Venetiae ab Aldo Manutio, et Neapoli ab amico Petro Summontio, qui commentariolum addidit.

In carmine 1.10 Pontanus convitat amicos nonnullos ad convivium:

Puer, i, voca sodales

Albinum Elisiumque Compatremque
et dulcem Altilium, bonum Marullum:
ad coenam veniant; bibamus uncti,

uncti, permadidi atque lippientes.
– Pontanus, Baiarum libri 1.10

In carmine 1.17 praeparat festum Sancti Martini sive Martinalia cum vinis e cellario Ioannis Petruciani; vina sunt, inter alia, Corsicum, Barolum, Cretense, Vernacia. Carmen 1.18 est epithalamium Ioannis Brancati. In carmine 1.32 reiicit caseolos a duce Alphonso offertos, accipit carduos Sicilianos a Ioanne Albino datos.

Metrum omnium carminum est hendecasyllabicum (aliter phalaecium) ad honorem Catulli, qui hoc metro usus est.

Amici quibus carmina dicata sunt

[recensere | fontem recensere]

Puellae laudatae

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Rodney G. Dennis, ed. et interpr., Giovanni Gioviano Pontano, Baiae. Cantabrigiae Mass., 2006. (Latine, Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
  • Carol Kidwell, Pontano, poet and prime minister. Londinii 1991.
  • John Addington Symonds, The Renaissance in Italy: Italian literature pars 2 (Londinii: John Murray, 1914) pp. 185-192.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.