Jump to content

Antonius Isaac Sylvester de Sacy

E Vicipaedia
Wikidata Antonius Isaac Sylvester de Sacy
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Isaac Sylvester de Sacy: imago
Antonius Isaac Sylvester de Sacy: imago
Nativitas: 21 Septembris 1758; Lutetia
Obitus: 21 Februarii 1838, 22 Februarii 1838; Lutetia
Patria: Francia

Familia

Proles: Ustazade Silvestre de Sacy

Antonius Isaac Silvester de Sacy (natus die 21 Septembris 1758 Lutetiae, mortuus ibidem die 21 Februarii 1838) philologus Francicus egregius in rebus orientalibus fuit.

Sacy ab aetate duodecim annorum instructione Hebraica gaudebat. Ipse autem se docuit idiomata Arabicum, Persicum, Turcicum. Anno 1781 consiliarius in Curia monetarum erat et anno 1785 Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum eum arcessivit.

Eodem anno in circulum venit, quem Academia elegerat ut manuscripta Bibliothecae regiae adhuc ineditae saltem in excerptis praesentarentur. Revera non sunt multi tomi seriei praetitulatae »Notices et extraits« quibus Sacy non lucubratione sua ditaturus esset.

Tempore terroris officiis omnibus privatus se contulit in regionem Briensem (Sequana et Matrona). Postquam anno 1795 institutum istud reinstitutum est membrum factum est et cathedram rerum Arabicarum in Schola linguarum orientalium obtinuit. Anno 1806 autem professor ordinarius linguae Persicae in Collegio Franciae creatus in parlamentum venit. Ibi tamen non ante annum 1814, quo de Napoleone dimittendo annueret, sollerter agebat atque orationes habebat. Restauratione altera confecta in Commissione pro educatione publica et in Consilio regio sedebat. Anno 1823 fuit administrator manuscriptorum Collegii Franciae et Scholae orientalium lingarum. Anno 1832 senator et anno 1833 conservator manuscriptorum regius necnon secretarius perennis Academiae erat. Baronis titulum anno 1813 iam nactus erat.

Munera eius Lutetiae acta caput Francicum in diuturnum tempus studiorum orientalium centrum Europaeum fecisse constat. Mentionis specialis digna sint opera haec: »Grammaire arabe« (Lutetiae 1810); »Chrestomathie arabe« (1806) una cum »Anthologie grammaticale« (1829); interpretatio libri domini Abd el Latîfs »Relation de l'Egypte« (1811); editio et conversio operis Persici »Pendnāme« (a Ferîd ud-Dîn Attâr; 1819); editio scriptorum »Makâmât« (ab Hariri), »Alfiyya« (ab Ibn Mâlik; textus Arabicus cum glossis, Lutetiae 1833), »Exposé de la religion des Druzes« (1838)

Commentationes recensionesque plus quam CCC variis in periodicis inveniri possunt. Anno 1861 in lucem est prolatum opus »Mélanges de littérature orientale« (cum laudibus »Eloge« ducis de Broglie).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani • • Teuchos