Jump to content

Viscera

E Vicipaedia
(Redirectum de Viscus)
Viscera corporis humani.

Viscera sunt organa, quae operas internas corporis biologici exsequuntur. Visceribus suum cuique munus proprium est, sed viscerum operae etiam partes maiorum functionum, sicut digestionis aut circulationis sanguinis, esse possunt.

In anatomia, viscera ad organa interna cavitatis abdominis, cavitatis pectoris et cavitatis pelvis refertur. Organa solida abdominis sunt iecur, pancreas, lien, renes, glandulae adrenales. Cava autem organa abdominis sunt ventriculus, intestina, vesica biliaris, vesica urinaria, intestinum rectum. In cavitate pectoris, cor organum musculosum cavumque est.

Splanchnologia studium viscerum est, nam σπλάγχνα Graece idem significat quod viscera, verbum collectivum, quod in Latinitate classica in singulari raro ponitur; praesertim medicis, sicut Celso, etiam singulari forma (q.e. viscus) uti visum est.