Jump to content

Hadrianus (imperator)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de P. Aelius Hadrianus)
Wikidata Hadrianus (imperator)
Res apud Vicidata repertae:
Hadrianus (imperator): imago
Hadrianus (imperator): imago
Nativitas: 24 Ianuarii 76 CE; Italica
Obitus: 10 Iulii 138; Baiae
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Publius Aelius Hadrianus

Familia

Genitores: Publius Aelius Hadrianus Afer, Traianus; Domitia Paulina
Coniunx: Vibia Sabina
Proles: Lucius Aelius Caesar, Antoninus Pius
Familia: Nerva–Antonine dynasty, Aelii Hadriani

Memoria

Publius Aelius Traianus Hadrianus (24 Ianuarii 76 - 10 Iulii 138) fuit imperator Romanus ab 117 usque ad mortem suam anno 138.

Hadrianus in Hispania firmae familiae colonorum natus est. Cognatus praedecessoris Traiani fuit, qui, ex uxore sua, Hadrianum esse successorem suum cum maxime sub mortem suam dixit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Hadrianus decemvir stlitibus judicandis(en), praefectus feriarum Latinarum causa, sexvir[1] equitum, tribunus Legionis II Adiutricis circa annum 94 erat. Deinde tribunus Legionis V Macedonicae annis 96 et 97, tribunus Legionis XXII Primigeniae (Octobri 97 usque ad 98 erat). Tum fuit quaestor imperatoris Traiani anno 101, comes expeditionis Dacicae eodem anno, ab actis senatus 101–102, tribunus plebis anno 102, praetor anno 105, legatus Legionis I Minerviae annis 105–106 erat. Annis 106 ad usque 108 legatus Augusti pro praetore Pannoniam Inferiorem administravit et tum consul I suffectus erat. Fuit legatus Augusti pro praetore expeditione Parthica et tum (117) legatus Syriae erat. Praeterea fuit septemvir epulonum et sodalis Augustalis. Una cum Plotinia et Matidia (Hadriani socrus) Hadrianus Traianum in Orientem secutus est ad ultimam Parthicam expeditionem. Adversae valetudini succumbens imperator in ipsa mortis hora Hadrianum coram paucis adoptasse dicitur. Quam ob rem et quia eius mortem aliquamdiu occultarant rumores orti sunt Plotinam illam adoptionem conivente praefecto praetorio ementitam esse ut quem ipsa elegisset imperator fieret. Hanc traditionem secuti sunt inter alios Dio Cassius[2] et Spartanus in Historia Augusta. Certe Hadrianus erga utramque feminam non igratus fuit. Nihilominus die 11 Augusti eiusdem anni Antiochiae imperator proclamatus est.[3]

Publius Aelius Hadrianus senator postquam rerum potitus est Imperator Caesar Traianus Hadrianus Augustus appellatus est. Consul iterum anno 118, consul tertium (COS III) anno 119 fuit, postea consulatum non iam gessit. Pontifex maximus anno 117 factus, pater patriae anno 128 appellatus est. Tribuniciam potestatem die 11 augusti 117 accepit quae eodem anno die 10 decembris renovata est quia illo die tribuni plebis in consulum republica officium inibant. Deinde quotannis die 10 decembris renovabatur usque ad vicesimam secundam.

Regnum Hadriani insigne ab inopia bellorum erat. Victorias Traiani in Mesopotamia reddidit, habens eas non posse defendi. Inertia exercitus a ratione Hadriani ad emuniendum limitum cum munimentis perpetuis exacerbata est. Horum inclutum Vallum Aelium in Britannia est, etiam limites contra Danuvium Rhenumque cum munimentis, castellis, stationibus, et speculis ligneis muniti sunt. Ad sustinendos animos inter milites exercitationes adsiduas instituit et coram exercitum recensuit.

Antinous Montis Draconis. Effigies Antinoi amantis Hadriani quae olim in Villa Montis Draconis stabat, hodie in Museo Lupariensi curata.

Hadrianus fuit patronus artium. Villam iuxta Tibur aedificavit, et Romae Pantheon Marci Agrippae cum fronte aeneo depingens duodecim deos Graecos extendit. Amator etiam fuit bonarum artium Graecarum. Anno 125, Graeciam invisit et Panhellenium, comitiam civitatum in Graecia et Asia Minore, instituit. Imperator amorem cum iuvene Graeco Antinoo habuit, qui anno 130 in Nilo periit. Saucius a dolore Hadrianus urbem Antinoöpolis aedificavit, eum inter deos retulit, et multa monumenta cum imagine eius mandavit.

Hadrianus primo misericors Iudaeis, promittens Hierosolyma, adhuc in ruina postquam Titus urbem delevit anno 70, renovare. Iudaei autem cum urbem paganum aedificare vellet offensi sunt. Hadrianus etiam novum templum Iovi dedicatum aedificavit et circumcisionem proscripsit, quam esse lacerationem habuit. Anno 132, Simon Bar Kokhba rebellavit. Rebellio anno 135 oppressus est, sed caesi Romani graves erant. Imperator religioni et fastis Iudaicis interdixit, et monumenta ipsius Iovisque in templo posuit. Provincia Iudaea Syria Palaestina factus est, Aelia Capitolina capite, olim Hierosolymis. Iudaei in urbe ingredi interdicti sunt.

Hadrianus anno 138 mortuus est, ab Antonino Pio successus.

Fontes de vita et principatu Hadriani

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aelium Hadrianum spectant.
  1. Vide Victionarium.
  2. Historia Romana 69.1
  3. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle (Darmstadii, 1996), 128.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • T. D. Barnes, "Hadrian and Lucius Verus" in Journal of Roman Studies vol. 57 (1967) pp. 65–79
  • Anthony R. Birley, Hadrian: the restless emperor. Londinii: Routledge, 1997. ISBN 0-415-16544-X
  • Royston Lambert, Beloved and God: the story of Hadrian and Antinous. Londinii: Phoenix Giants, 1997. ISBN 1-85799-944-4
  • E. M. Smallwood, Documents Illustrating the Principates of Nerva, Trajan and Hadrian. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1966.
  • Elizabeth Speller, Following Hadrian: a second-century journey through the Roman Empire. Londinii: Review, 2003. ISBN 0-7472-6662-X
  • Ronald Syme, Tacitus. Oxonii: Oxford University Press, 1958.
  • Syme, Ronald. 1988. "Journeys of Hadrian." Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 73: 159–70. PDF.
  • Marguerite Yourcenar, Mémoires d'Hadrien. 1951 (mythistoria biographica)

Nexus interni

Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Quintus Aquilius Niger et Marcus Rebilus Apronianus
Consul
118
cum
Gnaeo Pedanio Fusco Salinato
Successores:
Imp. Caesar Traianus Hadrianus Augustus III et Publius Dasumius Rusticus
Antecessores:
Imp. Caesar Traianus Hadrianus Augustus II et Gnaeus Pedanius Fuscus Salinator
Consul
119
cum
Publio Dasumio Rustico
Successores:
Lucius Catilius Severus Iulianus Claudius Reginus II et Titus Aurelius Fulvus Boionius Arrius Antoninus