Eutropius (rerum gestarum scriptor)
Appearance
(Redirectum de Eutropius)
Res apud Vicidata repertae:
Vide etiam paginam discretivam: Eutropius (pagina discretiva).
Flavius Eutropius, qui floruit altera parte saeculi IV, fuit rerum gestarum scriptor ac Magister Memoriae Flavi Claudi Iuliani imperatoris.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Eutropius anno 371/372 proconsul Asiae, anno 380/381 praefectus praetorio per Illyricum et anno 387 consul fuit una cum Valentiniano II imperatore[1].
Opera
[recensere | fontem recensere]Flavius Eutropius scripsit Breviarium historiae Romanae ab Urbe condita in decem libris, imperatori Valentiniano II dedicatis. Primus liber historiam a Romulo usque ad Furium Camillum narrat; ultimus ad annum urbis conditae 1118 (hoc est ad annum 364 p.C.n.) venit. Tunc finem facit scriptor, hoc dicens:
- Quia autem ad inclitos principes venerandosque perventum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo maiore dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem scribendi diligentiam reservamus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 322
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Beyer, Brian, editor. War with Hannibal Authentic Latin Prose for the Beginning Student. New Haven: Yale University Press, 2009. (Latine, Anglice)
- Bird, H. W., interpres et commentator. Eutropius: Breviarium. Liverpolii: 1993. (Anglice)
- Keefer, Tracy D. Eutropius the Presbyter, Cerasia, and literary culture in Late Antiquity. Dissertatio apud Universitatem Carolinensem Meridianam, 2004.
- Motta, Daniella. "Sull'uso del passato nei breviari tardoantichi e nella Historia Augusta." Storiografia ellenistica e tardoantica 2010, pp. 179–208.
- Ferrero, Isobel Moreno. "La « breuitas » en los « Breviarios » históricos latinos : idiosincrasia, multifuncionalidad y práctica de un recurso literario." Homenaje a M. D. Verdejo (2010), p. 235-285.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
Antecessores: Flavius Honorius et Flavius Euodius |
Consul 387 cum Imp. Caesare Flavio Valentiniano Augusto III |
Successores: Imp. Caesar Flavius Magnus Maximus Augustus II ; Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus II et Maternus Cynegius |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |