Seraphim
Seraphim seu Seraphin (a nomine plurali Hebraico, quod est שְׂרָפִים śərāfîm; Graece σεραφείμ; confer Arabice مشرفين musharifin[1]) sunt antiquus angelorum ordo. Ipsum vocabulum partes in hodiernis Iudaismo, Christianismo, et Islam agit.[2]
In Libro Isaiae Bibliorum Sacrorum de Seraphim (6, 1–7) legitur:
- 1 In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum;
- et fimbriae eius replebant templum.
- 2 Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam
- et duabus velabat pedes suos et duabus volabat.
- 3 Et clamabat alter ad alterum et dicebat:
- Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum;
- plena est omnis terra gloria eius.
- 4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
- 5 Et dixi:
- Vae mihi, quia perii!
- Quia vir pollutus labiis ego sum
- et in medio populi polluta labia habentis ego habito
- et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis.
- 6 'Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari,
- 7 et tetigit os meum et dixit:
- Ecce tetigit hoc labia tua,
- et auferetur iniquitas tua,
- et peccatum tuum mundabitur.
Etiam Carolus Baudelaire in "Franciscae," carmine Latino in Les fleurs du mal divulgato, de seraphim canit.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Rarum in media Latinitate nomen singulare est seraph vel seraphus.[3] Nomen singulare Hebraicum שָׂרָף *śārāf in Bibliis non reperitur, nisi idem sit ac vocabulum eiusdem scripturae "(ignitum) serpentem" significans, e.g. in libro Numerorum 21:8: "et locutus est Dominus ad eum, 'fac serpentem [in aliis editionibus 'serpentem ignitum' aut 'aeneum'] et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet". Connexio inter duos usús vocabuli etiamnunc disputatur.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Siegel 2015.
- ↑ Britannica Concise Encyclopedia (Encyclopædia Britannica, 2008, ISBN 978-1-593-39492-9), 1722.
- ↑ E.g. G. H. Lünemann, Imm. Joh. Gerh. Schellers lateinisch-deutsches und deutsch-lateinisches Handlexicon vornehmlich für Schulen: Zweyter oder deutsch-lateinischer Teil: Vierte verbesserte und vermehrte Auflage (Lipsiae: 1820), 722: Seraph, Seraphus, i, m.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Seigel, Jerrold. 2015. Between Cultures: Europe and Its Others in Five Exemplary Lives. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press. ISBN 978-0-812-2919.