Salamandridae
Salamandridae sunt familia caudatorum quae ex subfamiliis Salamandrinis et Pleurodelinis constat. Septuaginta quattuor species (quattuor aliis exspectatis) omnem habitant hemisphaeram septentrionalem: Europam, Asiam, Africam septentrionalem, et Americam Septentrionalem. Salamandrini a pleurodelinis distinguuntur quia canalibus costalibus praeter latera corporis carent, et plerumque asperam habent cutem.
Salamandridis fere sunt colorum clarorum discrepantiumque exemplaria. Ei sunt quattuor membra bene evoluta, quattuor digitis in membris superioribus, et plerumque quinque digitis in membris inferioribus praeditae. Inter se a 7 cm ad 30 cm longa variant.[1]
Salamandrae atra et lanzai progenies vivas pariunt, sine statione ranunculi, sed aliae species ova in aqua ponunt. Aliquae pleurodelinae, neotenicae, regignere possunt antequam se omnino per metamorphosin transforment.[1]
Taxinomia
Genera Chioglossa, Lyciasalamandra, Mertensiella, et Salamandra in subfamilia Salamandrinarum ponuntur; reliquae in Pleurodinis.[2]
Familia SALAMANDRIDAE
- Subfamilia Pleurodelinae
- Genus Calotriton: duae species
- Genus Cynops: septem species
- Genus Echinotriton: duae species
- Genus Euproctus: tres species
- Genus Lissotriton: quinque species
- Genus Mesotriton: una species
- Genus Neurergus: quattuor species
- Genus Notophthalmus: tres species
- Genus Ommatotriton: duae species
- Genus Pachytriton: duae species (et quattuor describi)
- Pachytriton brevipes
- Pachytriton labiatus
- Fortasse quattuour species non iam omnino descriptae, Pachytriton A, B, C, et D adhuc appellatae.
- Genus Paramesotriton: septem species
- Genus Pleurodeles: tres species
- Genus Salamandrina: duae species
- Genus Taricha: tres species
- Genus Triturus: septem species
- Genus Tylototriton: octo species
- Subfamilia Salamandrinae
- Genus Chioglossa: una species
- Genus Lyciasalamandra: septem species
- Genus Mertensiella: una species
- Genus Salamandra: sex species
Notae
- ↑ 1.0 1.1 Lanza, B., Vanni, S., & Nistri, A. (1998). Cogger, H. G. & Zweifel, R. G.. ed. Encyclopedia of Reptiles and Amphibians. San Diego: Academic Press. pp. 73–74. ISBN 0-12-178560-2.
- ↑ http://research.amnh.org/herpetology/amphibia/references.php?id=27224
Nexus externi
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Salamandridas spectant. |
Vide "Salamandridas" apud Vicispecies. |