Silvae pluviales Amazoniae

(Redirectum de Silva Amazonica)

Silvae pluviales Amazoniae, sive iungala Amazonica[1] et Amazonia tantum,[2] sunt maxima Terrae regio silva pluviali operta. Quae regio 7 000 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit, quorum circa 5 500 000 km2 in ripis Amazonum fluvii omniumque eius affluentium silva pluvialis tropica semperviridis occupat. Amazonia novem civitatum partes attingit: Brasiliae, Peruviae, Columbiae, Venetiolae, Aequatoriae, Boliviae, Guianae, Surinamiae, Guianae Francicae.

Silvarum pluvialium regio linea alba indicatur; terrae, quae ab Amazonum fluvio tributariisque eius siccantur, linea callaina

Diversitas biologica silvarum Amazoniae maxima est: omnium specierum descriptarum animalium et plantarum, decima pars hic invenitur. Panthera onca, Caimanes, Eunectes murinus, Botropes, Loxosceles, Batoidea, Serrasalmi, Dendrobatidae species silvarum Amazoniae notiores sunt.

  1. Portugallice Floresta amazônica, Hispanice Selva amazónica, Francogallice Forêt amazonienne, Nederlandice Amazoneregenwoud, Anglice Amazon rainforest et Amazon jungle.
  2. Portugallice Amazônia, Hispanice Amazonía sed saepius Amazonia.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad silvas pluviales Amazoniae spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 3°9′36″S 60°1′48″W • Treccani