Michaël, vulgo Mihai, Eminescu (18501889) fuit poeta serioris aetatis Romanticae et vates in litteris Romaniae notissimus.

Wikidata Michael Eminescu
Res apud Vicidata repertae:
Michael Eminescu: imago
Michael Eminescu: imago
Michael Eminescu: subscriptio
Michael Eminescu: subscriptio
Nativitas: 15 Ianuarii 1850; Botoșani
Obitus: 15 Iunii 1889; Bucaresta
Patria: Principatus Moldaviae, United Principalities of Moldavia and Wallachia, Kingdom of Romania
Nomen nativum: Михай Эмин

Familia

Genitores: Gheorghe Eminovici; Raluca Eminovici
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Bellu Cemetery

Mihail Eminovici natus est ut videtur ineunte anno 1850 ad Ipoteşti Moldaviae, patre Georgio e vico Călinești Bucovinae oriundo, matre Raluca Iurașcu Moldava, sed neque dies neque locus pro certo habetur. Michaël ipse diem suum natalem 14 aut 22 Decembris 1849 inscribebat, sed scriptor Titus Maiorescu amicum suum e documentis variis diem 15 Ianuarii 1850 in oppido Botoșani natum esse monstravit; quem diem soror Aglaia confirmavit sed locum nativitatis re vera domum patris ad Ipoteşti fuisse adseveravit. Scholam primariam et annis ab 1860 ad 1863 Gymnasium superius Czernovicense frequentavit, ubi Aaronem Pumnul, professorem linguae Dacoromanicae, audivit; quo anno 1866 mortuo, poëta iuvenis elegiam composuit quae omnium operum eius primum in luce prolatum est, subsignatura M. Eminoviciu, titulo La mormântul lui Aron Pumnul "Ad monumentum Aaronis Pumnul". Eodem anno Iosephus Vulcan, editor symbolarum Dacoromanicarum Budapestinensium titulo Familia, nomen ad formam "autochthonem" Eminescu mutandum suadebat. Carmen ita subsignata De-aș avea "Si habeam" divulgare curavit.

 
Titulus congeriei Poesii (1884).

Annis insequentibus Eminescu, itineribus variis in Romania Transsilvaniaque factis, Bucarestae tandem habitavit et pro familiis vel gregibus theatricis sufflator et scriba meruit. Annis ab 1869 ad 1872, Vindobonae ad lecturas universitatis adfuit. Ibi diurnarium futurum Ioannem Slavici amasiamque suam futuram Veronicam Micle primum cognovit. Sub pseudonymo "Varro" tres commentationes anno 1870 in symbolis Budapestinensibus Federaţiunea divulgari commisit. Carmina continuo scribens nunc primum cum coetu litteratorum Junimea, libelli Convorbiri literare ("colloquia litteraria") scriptorum, collaborare coepit; cuius editor Iacobus Negruzzi, carmine Venere şi Madonă ("Venus et Maria") nuper lecto, Vindobonam ad Eminescu cognoscendam iter fecit. Annis 1872-1874, stipendio ab hoc coetu collato, Berolini iuxta universitatem studia perfecit. Inde ad Iassium revenit, suadente Tito Maiorescu coetús Junimea sodale et universitatis huius urbis rectore, ubi bibliothecarius breviter meruit. Ibi primum Ioannem Creangă cognovit, et in colloquiis Junimea participare suasit.

 
Veronica Micle, Michaëlis Eminescu amasia, a Nestore Heck photographo Iassiensi pictus.
 
Michaël Eminescu anno 1884 a Nestore Heck photographo Iassiensi pictus.

Ab anno 1877 Bucarestae habitans, munus diurnarii apud diarium Timpul suscepit, ubi ab anno 1880 editor principalis meruit. Illis annis de rebus politicis scripsit: libertatis Dacoromanorum fautor duas res apud Foedus Berolinense suasas, videlicet civitatem Iudaeorum in re publica Romana futura donationemque imperio Russico Bessarabiae meridianae, reiciendas arguit. Bucarestae ad eum venit amica Veronica Micle, cuius maritus nuper mortuus erat. Saepe de matrimonio colloquebantur illa et Eminescu, sed vano: hic enim magis magisque aegrotans atque medicamentis haud idoneis curatus, Bucarestae mortuus est die 15 Iunii 1889.

Opera Eminescu clariora sunt:

  • 1866 : La mormântul lui Aron Pumnul ("Ad monumentum Aaronis Pumnul")
  • 1866 : De-aș avea ("Si habeam")
  • 1870 : Venere şi Madonă ("Venus et Maria")
  • 1870 : Epigonii ("Epigoni" de poëtis praeeuntibus)
  • 1881 : Scrisori I-IV ("Epistulae" vel saturae; quinta, anno 1886 composita, 1890 divulgata est)
  • 1881/1883 : Mai am un singur dor ("Singulum habeo desiderium")
  • 1883 : Luceafărul ("Lucifer")
  • 1883 : Oda în metru antic ("Carmen metro antiquo")

Bibliographia

recensere
Editiones operum
  • Poesii de Mihail Eminescu. Bucarestae: Socecu, 1884 [liber solus sub nomine Eminescu ante auctoris mortem divulgatus]
  • Perpessicius et al., edd., Mihai Eminescu, Opere. 16 voll. Bucarestae, 1939-1993 Versio interretialis huius editionis
  • Christina Zarifopol Ilias, ed., Dulcea mea Doamna / Eminul meu iubit. Corespondența inedită Mihai Eminescu–Veronica Micle. Iassii: Editura Polirom, 2000 Textus apud Vicifontem Dacoromanicam
  • Marin Bucur, ed., Caietele Mihai Eminescu. Bucarestae: Editura Eminescu, 1972
  • Traian Lăzărescu, interpr., Mihai Eminescu, Carmina. Bucarestae: Minerva, 1980 (Dacoromanice, Latine)
Eruditio vetustior
Eruditio recentior
  • Gheorghe Bulgăr, Momentul Eminescu în evoluția limbii române literare. Bucarestae: Editura Minerva, 1971
  • Cristina Crăciun, Victor Crăciun, edd., Ei l-au văzut pe Eminescu: antologie de texte. Claudiopoli: Editura Dacia, 1989
  • Ion Crețu, Mihail Eminescu: biografie documentară. Bucarestae: Editura pentru Literatură, 1968
  • Ilina Gregori, Știm noi cine a fost Eminescu? Fapte, enigme, ipoteze. Editura Art, 2008
  • Dumitru Murărașu, Mihai Eminescu: viața și opera. Bucarestae: Editura Eminescu, 1983
  • R. Neghina, A. M. Neghina, "Medical controversies and dilemmas in discussions about the illness and death of Mihai Eminescu (1850-1889) Romania's national poet" in Medical Problems of Performing Artists vol. 26 (2011) pp. 44-50 Epitome

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaëlem Eminescu spectant.

De hac pagina

  Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.