Iter regium
Iter regium[1] fuit via prisca a Dario I rege Persico saeculo V a.C.n. constructa ut nuntii sui intra suum regnum maius Susa Sardem celerrime perferantur. Hi nuntii potuerunt 2699 chm. transire intra hebdomadem unam. Herodotus, historicus Graecus, scripsit, "His nuntiis nihil est in rebus humanis quod pernicius transcurrit"[2] Herodoti laudatio nuntiorum—"Quos nec nix, nec imber, nec aestus, nec nox impedit quominus suum quisque cursum quam velocissime perficiat"[3]—est communis nuntiorum recentiorum sententia.
Notae
recensere- ↑ "Iter regium": Laurentius Valla, interpr., Herodoti Halicarnassei Historiae libri IX (editio Francofurti, 1595) p. 135; Iacobus Gronovius, ed. et interpr., Herodoti Halicarnassei Historiarum libri IX (Lugduni Batavorum, 1715) p. 305
- ↑ τούτων δὲ τῶν ἀγγέλων ἐστὶ οὐδὲν ὅ τι θᾶσσον παραγίνεται θνητὸν ἐόν (8.98): versio Gronovii
- ↑ τοὺς οὔτε νιφετός, οὐκ ὄμβρος, οὐ καῦμα, οὐ νὺξ ἔργει μὴ οὐ κατανύσαι τὸν προκείμενον αὐτῷ δρόμον τὴν ταχίστην (8.98): versio Dindorfii
Bibliographia
recensere- Fontes antiqui
- Eruditio
- Calder, W. M. (1925). "The Royal Road in Herodotus". Classical Review. 39 (1/2): 7–11
De hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.